From Wikipedia, the free encyclopedia
Arteria cerebri media[1][2] sive arteria cerebralis media[3] est maxima trium praecipuarum arteriarum utriusque lateris cerebri, quae ex arteria carotide interna procedit et per circulum arteriosum cerebri cum arteriis cerebri posterioribus, anterioribus et media alterius lateris connexa est[4]. Abbreviatura internationalis est MCA (de transductione Anglica Latini middle cerebral artery).
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Arteria cerebri media | ||
---|---|---|
Cognitores | ||
TA | A12.2.07.046 | |
Anatomia macroscopica | ||
Providentia cerebri per arteriam cerebri mediam. | ||
Dividitur cursus arteriae in segmenta quattuor M1 - M4. Arteria cerebri media lobos cerebri frontalem, parietalem, et temporalem irrigat.
Occlusio repentina ischaemiam parenchymatis cerebralis cum apoplexia cerebri perficit, saepe cum hemiparesi (debilitatione partiali) vel etiam hemiplegia (debilitatione completa) contralaterali. Cum arteria cerebri media sinistra occlusa aphasia quoque cum hemiparesi/hemiplegia dextra (contralaterali) observatur.
Circulus arteriosus, plene primum ab Thoma Willisio descriptus, est anulus vasorum arterialium, basi cerebri situs, sanguinem arterialem per arterias cerebri utramque anteriorem, utramque mediam, et utramque posteriorem in cerebrum distribuendi. Recipit circulus vasa affluentia arteriae carotis internae ambae velut basilarem.
Separantur segmenta quattuor M1, M2, M3, et M4 cursu:
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.