taxon From Wikipedia, the free encyclopedia
Apodidae sunt familia avium valde aerialium ordinis Apodiformium cum Trochilidis digesta. Hirundinidarum solum leviter similes, cum speciebus passerinis non arte cognatae sunt. Hemiprocnidae autem arte cum apodidis cognatae sunt. Familiae sunt duae subfamiliae: Cypseloidinae et Apodinae.
Similitudines apodidarum hirundinidarumque proprietates ab evolutione convergente efficiuntur, quia ambabus avium familiis sunt similes vivendi modi, in insectis volatu captis conditi.
Nomen familiae a Graeco ἄπους 'sine pedibus' deducitur, quod crura parva et infirma attingit.[1][2] In arte quidem heraldica, apodidae secundum traditionem usque ad medium aevum sine pedibus depingebantur, ut in martlet heraldico iam videtur.
Apodidarum sunt centum fere species, quae in quattuor tribus duarum subfamiliarum usitate digeruntur.[3]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.