From Wikipedia, the free encyclopedia
Andromeda (Graece Ἀνδρομέδα) est tragoedia quam Euripides anno 412 a.C.n. docuitː ad eamdem trilogiam pertinebat atque Helena. Nonnullos versus nobis servavit Stobaeus. Diu enim haec tragoedia hodie deperdita antiquis Graecis placuit ut quae ab Aristotele citabatur[1] et ab Aristophane parodice irridebatur.
Narratiuncula romantica Andromedae magna in gratia erat per totam antiquitatem. Quisnam enim non cupiat virginem catenis vinctam ab heroe liberari? Ante Euripidem iam Sophocles fabulam docuerat eodem nomine. Quamquam Andromeda Euripidea fragmentis tantum in aetatem nostram defluxit,[2] argumentum fabulae admodum bene cognovimus.[3] Si fidem scriptis Nicobule attributis reponimus, Alexander Magnus in novissima cena episodium ex Euripidis Andromeda quod memoria tenebat declamitavit.[4]
Iam proximo anno 411 a.C.n. poeta comicus Aristophanes hanc tragoediam parodice irrisit[5]. Socerum enim Euripidis in scaenam induxit qui iussu ipsius Euripidis pilis prius evulsis et apparatu muliebri instructus in coetum feminarum Thesmophoria celebrantium sese clam insinuavit ut generum de illarum insidiis certiorem faceret. At cognitus iussu prytanis palo adligatus est quia nefas erat virum illas sacras caerimonias adire. Tum Andromedae partes agere coepit mortem expectantis. Euripides vero eum liberare conabatur et primum nympham Echo egit ultima querelarum verba identidem reddentem, mox ipsum Perseum liberatorem agere voluit sed sagittarius Scythicus qui socerum custodiebat stricta machaera eum fugavit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.