![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/e/e8/Lepidoptera_001.jpg/640px-Lepidoptera_001.jpg&w=640&q=50)
Amphiesmenoptera
taxon / From Wikipedia, the free encyclopedia
Amphiesmenoptera sunt superordo insectorum qui ab S. G. Kiriakoff anno 1948 constitutus est,[1] sed saepe Gulielmo Hennig tributus propter eius editionem taxinomiae Lepidopterorum et Trichopterorum, binorum insectorum ordinum sororalium. Anno 2017, Tarachoptera, ordo fossilis, gregi additus est.[2]
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/e/e8/Lepidoptera_001.jpg/640px-Lepidoptera_001.jpg)
Trichoptera et Lepidoptera varias proprietates derivatas (synapomorphias) inter sese commutant, quae eorum descensum communem monstrant:
- Feminae, non mares, sunt heterogameticae (quod significat eorum chromosomata sexualia inter se differre).
- Setae densae in alis adsunt (in squamas in lepidopteris commutatae).
- In alis anterioribus est certum venationis exemplar: venae binis sinibus praebitae.
- Larvis sunt structurae orales glandulaeque, quibus sericam faciunt et tractant.[3]
Hi ordines exstantes sunt sorores, quibus tarachoptera sunt basalia. Amphiesmenoptera ut videtur aevo Iurassico exorta sunt.[3] Lepidoptera a trichopteris nonnullis proprietatibus differunt, inter quas sunt venatio alarum, forma squamarum in alis, cerci amissi, ocellus amissus, et crura mutata.[3]
Amphiesmenoptera putantur grex sororalis Antliophororum, subordinis propositi, qui ordo Diptera, Siphonaptera, et Mecoptera comprehendere potest. Praeterea, Amphiesmenoptera et Antliophora gregem Panorpida (vel Mecopterida) una constituere possunt.[4]