taxon From Wikipedia, the free encyclopedia
Trichoptera (a Graecis θρίξ 'capillus' + πτερόν 'ala') sunt ordo insectorum, quibus sunt larvae aquaticae et adulti terrestres. Sunt 14 500 fere species descriptae, quarum plurimae in subordines Integripalpia et Annulipalpia secundum partes orales digeri possunt. Larvae integripalpiorum capsulam gestabilem ad sese protegenda cum victum petentia circummoveant construunt, sed larvae annulipalpiorum sibi recessum fixum faciunt ubi in occulto latent, ut victus eis veniat exspectantes. Coniunctiones Spicipalpiorum, parvi trichopterorum subordinis, incertae sunt, quem enodatio molecularis monstrat monophyleticum fortasse non esse. Adulti sunt parva insecta heterocerorum similes, quibus sunt duo paria alarum plumosarum et membranosarum. Trichoptera cum lepidopteribus arte coniunguntur, quorum alae sunt squamosae; qui ordines una constituunt superordinem Amphiesmenoptera.
Larvae inveniuntur in variis habitationibus, sicut rivis, fluminibus, lacubus, stagnis, lacubus vernalibus (manationibus veris et aquis ad tempus).[2] Larvae multarum specierum serica utuntur ad capsulas protegentis faciendas, quae glarea, harena, ramulis, fragmentis vel emorsis plantarum partibus, aliisque detritibus saepe corroborantur. Larvae varias exhibent rationes vescendi, quibus variae species praedantur, plantas discindunt, algas pascuntur, vel particulas in aqua benthoque colligunt. Plurimi adulti brevissime vivunt, dum non vescuntur.
In piscatione dipterorum, diptera artificosa ad adultos imitandos alligantur, cum larvae et pupae escae piscium prosint. Genera late divulgata sicut Helicopsyche et Hydropsyche in disportu magni momenti sunt. Trichoptera etiam bioindicatores utiles sunt, quia pollutioni aquaticae libenter respondent et tam magna sunt ut animalia fera facile aestimari possunt. In arte, Hubertus Duprat artifex Francicus opera artis creat, larvis trichopterorum parva auri aliorumque lapidum pretiosorum fragmenta praebens, ut capsulas pulchre ornatas aedificent.
Trichoptera fossilia in saxis ex Triassico inventa sunt.[3] Plurima reliquiorum fossilizatorum indicia sunt capsulae larvarum, quae, ex materiis durabilibus factae, bene supersunt. Fossilizata enim trichopterorum corpora rarissima sunt, quorum primum ex Triassico inferiori medioque sunt, abhinc annorum 230 milliones fere, atque alae sunt alius fossilium fons.
Cladogramma cognationum externarum, in explicatione DNA et proteinorum anno 1908 facta, monstrat ordinem esse cladum, gregem sororem lepidopterorum, ac dipterorum et mecopterorum longinquius cognatum.[4][5][6][7]
pars Endopterygotorum |
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Cladogramma cognationum intra ordinem in phylogenia moleculari anno 2002 per RNA ribosomali facta conditum est, in geno factorum elongationis nuclearis, et oxidasi cytochromatico mitochondriali. Annulipalpia et integripalpia sunt cladi, sed coniunctiones intra spicipalpia ipsa incertae sunt.[8]
Trichoptera |
| ||||||||||||
Trichoperta omnem per mundum inveniuntur, diversissime in regionibus calidis. Consociantur cum corporibus aquae dulcis, ubi larvae in lacubus, stagnis, rivis, fluminibus, aliisque corporibus aquae inveniuntur.[9] Enoicyla pusilla, insectum terrestre, in detritu humido humi solvestri habitat. In Britanniarum Regno, in et circa Vigorniensem comitatum, in silvis querneis invenitur.
Larvae trichopterorum in Iaponia, zazamushi appellatae, mattea eduntur.[10]
Sunt omnem per mundu 14 500 fere species in nonnullis 45 familiis.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.