Amazones
From Wikipedia, the free encyclopedia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Amazones (Graece Ἀμαζόνες)[1] in mythologia Graeca sunt gens mulierum bellatricium.
Aegidius Forcellini Amazones sic describit:
fuere feminae bellicosissimae, quae Sarmatiam ad Tanaim fluvium primum incoluerunt, deinde in Cappadocia ad Thermodontem consederunt. Earum arma erant arcus cum sagittis, securis, hasta, et pelta lunata. Dictae sunt Amazones, quasi sine mamma, ab α (a) priv.? et μαζός (mazos), mamma. Mos enim fuit Amazonibus, interfectis maribus, quos genuissent, servare feminas, earumque infantium mammas dextras inurere, ne impedimento essent ad pugnam conserendam, et ne sagittarum jactus impediretur. At in omnibus, quae adhuc exstant, antiquis anaglyphis videre est passim Amazones utraque mamma praeditas, quia fortasse sculptores, quod visu ingratum foedumque foret, repraesentare nolurint. . . . Origo, regnum, et res gestae Amazonum a Iustino[2] disertissime descripta sunt. Curtius[3] etiam ubi de Thalestri ultima earum regina verba facit, Amazonum cultus et mores breviter persequitur.[4]
Inter Amazones enumerantur:
Pugna Amazonum Bello Troiano multis a pictoribus demonstrata est, inter quos ab Anselmo Feuerbach, qui bis (1869 et 1873) Amazonomachiam pinxit, et a Petro Paulo Rubens, qui anno 1615 picturam ominis eiusdem fecit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.