From Wikipedia, the free encyclopedia
Alcoholismus[1][2] sive alcoolismus[3] seu alkoholismus[2] est immodicus potionum alcoholicarum usus, qui eodem tempore morbus et indicium morborum psychiatricorum esse potest.
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Periculum cerebrorum adulescentium gravissimum videtur, quia volumina cerebrorum bibentium adulescentium minuentur. Imprimis substantia grisea corticum cerebralium (praecipue corticis cingularis et lobi frontalis) conspicue damnum continuum patientur[4]. Regiones cerebrales dictae momentum cognitionis, cogitationis, consilium capiendi habent.
Consumptio alcoholi chronica, praecipue si copiosa, complures morbos perficere solet. Anno 2012 Ordo Mundi Sanitarius 5.9% mortium toto in orbe terrarum secundum consumptionem chronicam emanavisse aestimavit[5]. Morbi tum erant imprimis cardiovascularium et diabetis melliti (33.4%), cancrorum (12.5), et tractus gastrointestinalis, cirrhosem hepaticam includens (16.2%).
Pericula sunt, per exemplum:
Alcoholismi tractatio ad auxilium et mmediatum, ut per consumptionem desinendi et detoxificationem, velut continuum, ut per psychotherapiam et greges peritorum et medicamenta.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.