From Wikipedia, the free encyclopedia
Adamus Smith[1] etiam Adamus Smithius[2] seu Adam Smithus[3] (Adam Smith; natus die 5 Iunii 1723 in oppido Kirkcaldy Fifae; mortuus Edimburgi die 17 Iulii 1790), Scoticus Universitatis Glasguensis et Collegii de Balliolo apud Oxonienses alumnus, oeconomiae studuit, quem patrem vel inventorem oeconomicorum hodiernorum et oeconomiae politicae multi eruditi habent. Professor meruit apud Glasguenses.
Familia
Memoria
Smith classicam liberi mercatus rationem proposuit. Cogitationes in opere inquisitionis de natura causisque divitiarum civitatum (An Inquiry into the Nature and Causes of the Wealth of Nations) praecurrere disciplinae oeconomiae hodiernae putantur. His in libris et aliis operibus congessit conceptionem divisionis laborum, quae consultum rerum studium suarum rationale et contentionem in divitias ducere quire superposuit.
Opus de inquisitione de natura et causis divitiarum civitarum (An Inquiry into the Nature and Causes of the Wealth of Nations, brevius The Wealth of Nations) "magnum opus" maximi ponderis momentique, Smith hoc 1776 anno divulgavit. Igitur "de divitiis civitarum" prima descriptio causarum divitiarum fuerat et usque omnibus comprehensis oeconomiae classicae valet. Conversionem industrialem respiciens Smith ad divisionem laboris et ad liberum mercatum spectat.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.