Abraham (Islamus)
propheta Islamicus / From Wikipedia, the free encyclopedia
Ibraimus[1][2] (Arabice إبراهيم ʾIbrāhīm), Abraham in Vetere Testamento appellatus, in Islamo propheta, apostolus[3][4] dei Islamici (Arabice الله Allāh), et patriarcha multarum gentium agnoscitur. Secundum fidem Islamicam, omnia mandata et probationes explevit quibus deus eum expertus erat. Ob eius fide constante, deus ei promisit eum ducem omnium orbis terrarum nationum esse.[5] Ergo genus Musulmani effingit perfectum, Alcoranusque dicit eum exemplar hominis esse.[6] Qui hoc sensu descriptus est repraesentatio "hominis primordii se realitati divinae universe dedens ante suam dissolutionem in religiones inter se per discrepantias formae separatis."[7][8] Festum Sacrificii, dies sanctus Islamicus, in eius memoriam celebratur, et Mussulmani peregrinationem perfunguntur ad Caabam colendam, quam ipse constituisse et refecisse dicitur.[9]
![]() |
Suadetur ut haec pagina et pagina "Abraham" uniantur. De quo sententiam tuam, rogamus, profer in pagina disputationis. Es steht der Vorschlag, diese Seite zu vereinen mit Abraham. Wir bitten um Ihre Meinung im Diskussionsforum. ![]() |
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/3/33/Ibrahim_%28Abraham%291.png/220px-Ibrahim_%28Abraham%291.png)
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/f/f3/Kaaba_mirror_edit_jj.jpg/640px-Kaaba_mirror_edit_jj.jpg)
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/2/2d/Abraham_cave.jpg/640px-Abraham_cave.jpg)
Mussulmani credunt Ibrahim ducem iustorum suo tempore factum esse, per quem incolae ambarum Arabiae et Israelis orti sunt. Secundum fidem Islamicam, mundus ipsius opera idololatriae illo tempore purgatum est. Arabia et Canaan paganismo ab eo detersa sunt, qui ambos locos religiose purgavit, domusque venerationis sanctificavit. Ipse et Ismail (Ismael in Bibliis Sacris), filius primigenus, ritum peregrinationis (Haggam) instituerunt,[10] quos Mussulmani iam sequuntur. Mussulmani insigniter affirmant Ibrahim rogavisse ut deus ambas benediceret stirpes suorum progenium, posteros Ismailis et Ishaqis (Isaaci in Bibliis Sacris), omnesque eorum posteros in eius tutela teneret. Praeterea credunt Mahometum progeniem Abrahae ex Ismaele fuisse.