From Wikipedia, the free encyclopedia
Zona Kuiperi est cingulus corporum minorum quae intra 30 ad 50 unitates astronomicas plus minusve in planitie ecliptica circum Solem revolvuntur.
|
*Planetulae transneptuniani sunt "plutoides" |
Corpora zonae Kuiperi maiora sunt quam asteroides, orbitae eorum trans Neptunum versantur. Parum lucis calorisque recipiunt a sole. Pluto quidem primus horum corporum anno post Christum natum 1930 inventus, tamen primo non in numero illorum corporum habitus est. Immo zona Kuiperi annis vicensimi saeculi quinquagesimis ab astronomo Batavo Gerardo Petro Kuiper (1905-1973) postulata est origo stellarum crinitarum breviorum orbitarum. (Exemplum earum stellarum crinitarum illustre est ille Halley cometa.) Hodie plus quam mille corporum huius zonae novimus quorum maximi (Eris, Pluto) in numero planetularum habentur. Numerus totus corporum zonae Kuiperi maior milibus centenis censetur.
atque ultra 800 obiecta radiis circa 100 km habentia, et multa alia.
(Ut ad paginam corpori aptam pervenias, tange imaginem.)
Sol Planetae: Mercurius | Venus | Tellus (Terra) | Mars | Iuppiter | Saturnus | Uranus | Neptunus |
Planetulae: Ceres | Pluto | Haumea | Makemake | Eris Corpora alia: Satellites | Luna | Asteroides (+ indices) | Corpora transneptuniana |
Vide etiam indices corporum Systematis Solaris redactos secundum radium et massam. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.