From Wikipedia, the free encyclopedia
Zika virus est virus generis Flaviviri familiae Flaviviridarum, quod per culicidas generis Aedis interdiu volantes, praecipue specierum Aedis aegypti et Aedis albopicti, transmittitur. Nomen ex silva Zika in Uganda venit, ubi virus primum detectum est anno 1947.[1]
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Contagio, febris Zika appellanda,[2] saepe indicia nulla vel mitia exhibens, ex annis 1950, intra angustam zonam aequatorialem ab Africa ad Asiam migravisse nota est. Anno autem 2014, virus ad orientem trans Oceanum Pacificum ad Polynesiam Francicam, tum ad Insulam Paschalem et anno 2015 ad Mexicum, Americam Mediam, Mare Caribicum, et Americam Australem extentum est, ubi eruptio Zika viri pandemicos attigit gradus.[3]
Zika virus viris febris dengue, febri flavae, encephalitidis Iaponiensis, et Nili Occidentalis, viris morborum gravissimorum, cognatus est.[4] Morbus autem, quem efficit, formae miti febris dengue similis est,[4] et curatur enim quiete tantum,[5] a medicamentis autem vel vaccinis nondum prohiberi potest.[5] Probabilis est nexus a febri Zika ad microcephaliam in infantibus recentibus natis per transmissionem a matre ad infantem,[6][7][8] possibilis etiam maior nexus cum statibus neurologicis in adultis infectis, inter quos casus syndromae Guillain–Barré.
Febris Zika (in nonnullis regionibus etiam morbus febris Zika dictum) est eventus ex contagione. Saepe symptomata desunt vel parum, quasi forma lenis febris dengue. Symptomata una cum febri sunt arthralgiae, myalgiae, exanthema maculopapulosum[9]. Secundum CDC (centra gubernationis morbi et praeventionis) tractatio ad symptomata spectat, therapia specifica incognita sit, quies, bibere periculo dehydratationis, analgeticum acetaminophenum ibi commendantur[10].
Die 27 mensis Maii 2016 in epistula publica[11] ad Ordinem Mundi Sanitarium 150 periti pericula diffusionis monebantque postulabant Olympiam aestivam 2016 Urbis Fluminensis ad alterum temporis punctumve locum dilativa iri.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.