From Wikipedia, the free encyclopedia
Lingua Anglo-Saxonica[1] (Anglice: Old English vel Anglo-Saxon, Anglo-Saxonice: Ænglisc vel Englisc) est prima linguae Anglicae forma historica, quae primo medio aevo in usu in Anglia et Scotia meridiana et orientali erat. Ad Magnam Britanniam a colonis Anglosaxonibus saeculo quinto medio primum allata est, et primae litterae Anglosaxonicae ex medio saeculo septimo exstant. Post victoriam Angliae Normannicam anno 1066 effectam, lingua classium superiorum lingua Anglonormannica facta est, linguae Francogallicae aliarumque langues d'oïl cognata. Quod finem significat aevi Anglosaxonici, quia hoc tempore lingua Anglica ab Anglonormannica magnopere movebatur, ut demum in genus hodie lingua Anglica media appellatum.
Lingua Anglo-Saxonica | |
nomen latine | Anglosaxonica |
nomen | Ænglisc, Englisc |
civitas | Anglia, Scotia |
loquentes | perpauci |
familia | Linguae Germanicae |
nationes | Anglia |
Lingua Anglo-Saxonica orta est ex lingua Saxonica antiqua et lingua Nordica antiqua, cum primo Angli Saxonesque, deinde ex Dania et Norvegia Vicingi Britanniam invasissent.
Flexura Anglosaxonica tortuosior est quam lingua Anglica. Casus grammatici sunt sex, et nomina omnia aut masculini aut feminini aut neutrius generis sunt. Sex casus sunt:
Casus | Singulare | Pluralia |
---|---|---|
nominativus | eorl | eorlas |
genitivus | eorles | eorla |
dativus | eorle | eorlum |
accusativus | eorl | eorlas |
instrumentalis | eorle | nihil |
vocativus | eorl | eorlas |
Lingua Anglo-Saxonica primo litteris runicis scribebatur, sed Anglis ad Christianismum traductis scriptores Anglici abecedario Latino usi sunt additis novis litteris, quae sunt yogh (Ȝ ȝ, vi phonematica) /g/) e lingua Hibernica, eth (Ð ð, IPA aut [θ] aut [ð]), et thorn (Þ þ, IPA aut [θ] aut [ð]) et wynn (Ƿ ƿ, IPA [w]) e futhark. Multi etiam scriptores signa ⁊ et scripserunt, quae primum 'et' (vulgo and vel ond), deinde 'qui' (vulgo þæt) significavit.
Numerus | Latine | Anglice | Saxonice | Anglosaxonice |
---|---|---|---|---|
I | unum | one | een | án |
II | duo | two | twee | twá, twegen |
III | tria | three | dree | ðréo |
IV | quattuor | four | veer | féower |
V | quinque | five | fiev | fif |
VI | sex | six | sos | síex |
VII | septem | seven | söben | seofon |
VIII | octo | eight | acht, tacht | eahta |
IX | novem | nine | negen | nigon |
X | decem | ten | teihn | tíen |
XI | undecim | eleven | ölben, elben | endleofon |
XII | duodecim | twelve | tvölv | twelf |
XIII | tredecim | thirteen | dörteihn | ðríetíene |
XIV | quattuordecim | fourteen | veerteihn | féowertíene |
XV | quindecim | fifteen | foffteihn | fíftíene |
XX | viginti | twenty | twintig | twentig |
XXX | triginta | thirty | dörtig | ðrítig |
XL | quadraginta | fourty | veertig | féowertig |
L | quinquaginta | fifty | fofftig | fiftig |
LX | sexaginta | sixty | sostig | síextig |
LXX | septuaginta | seventy | söbentig | seofontig |
LXXX | octoginta | eighty | achtig | eahtatig |
XC | nonaginta | ninety | negentig | nigontig |
C | centum | hundred | hunnert | hund |
M | mille | thousand | dusend | ðusund |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.