Lingua Veneta Romanica lingua est.
- Si linguam Veneticam praelatinam quaeris, vide Linguam Veneticam.
Lingua Veneta Łéngua vèneta | |
---|---|
Taxinomia | * Linguae Indoeuropaeae |
Locutores | 2 200 000 |
Sigla | 1 —, 2 —, 3 vec |
Status publicus | |
Officialis | — |
Privata | Res Publica Italica
|
Litterae | — |
Scriptura | Scriptura Latina |
Procuratio | — |
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictaeDialecti Italici (gilvo Gallo-Italicae dialecti sunt, ergo etiam Lingua Ligustica) |
In regione Venetia Italiae homines plurimum loquuntur. Quamquam Italianae linguae dialectum saepe dicitur, etiam ab locutoribus, tamen lingua vera est. Haec lingua lexicon, grammaticam, atque ipsa dialectos habet.
Dialectus, qua Venetiis loquitur, Venessian a locutoribus, Veneziano autem Italiane appellatur.
Lingua Veneta non est confundenda cum exstincta lingua Venetica, qua homines a saeculo quinto a.C.n. ad saeculum primum loquebantur.
Lingua Veneta a Latino vulgari descendit, fortasse Venetico substrato adfecta, atque linguis Germanicarum gentium, quae saeculo quinto Italiam septentrionalem invaserunt. Scripturae, quae "Venetae" dignoscuntur, saeculo tertio decimo initium habuerunt.
Lingua gravi auctoritate fructa est in diebus rei publicae Venetae, cum statum linguae francae in mari Mediterraneo adsecuta est. Memorandi Venetae linguae scriptores sunt Ruzante (1502–1542) et Carolus Goldoni (1707–1793). Cum Ruzante tum Goldoni antiquam traditionem Comoediae artis sequentes Venetam linguam pro sermone vulgari usi sunt. Inter primos italicos auctores scaenicos aliquando censebantur, atque ludi a Goldoni scripti adhuc hodie aguntur. Alia memoranda opera sunt versiones Iliadis a Iacobo Casanova (1725–1798) et Franciscus Boaretti confectae, atque poemata Biagii Marin (1891–1985).
Memoranda quoque est scriptura, cuius titulus Diverbium de nova stella est et quae Galilaeo Galilaei (1564–1642) adscribitur[1].
Nexus externi
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.