Remove ads

Lingua Vasconica, Navarrorum aut Vasconum (Vasconice appellatur Euskara sed, pendens e dialecto, Euskera vel Uskara vel Üskara vel Eskuara dici etiam potest), est sola lingua sui gregis quae superest ex quo Linguae Indoeuropaeae in Europa occidentali dicebantur. Cum Vasconum antecessores iam linguam similem, antequam indoeuropaei huc pervenerunt, loquebantur, illa lingua in numero antiquissimarum Europae linguarum habetur. Aliqui putant linguam Ibericam antiquam Vasconicae cognatam esse. Loquuntur Vasconice circa 600 000 incolarum Hispaniae, praecipue in Vasconia et Navarra, sed quoque in Francia. Est lingua agglutinans sicut Finnica, Hungarica, Turcica. Certe a lingua Aquitanica orta, sola putatur inter linguas mundi, nisi forsitan cum lingua Iberica antiqua cognata sit. Lingua Aquitanica iam in Hispania et Aquitania ante Romanorum adventum exstitit.

More information Lingua Vasconica Euskara, IPA ...
Lingua Vasconica
Euskara
IPA[ eus̺ˈkaɾa ]
Taxinomiasine familia
Locutores883 146 (2006)
Sigla1 eu, 2 baq / aus, 3 eus
Status publicus
OfficialisVasconia et Navarra
PrivataHispania et Francogallia
Litterae
ScripturaLatina
ProcuratioRegia Academia Linguae Vasconicae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaediae pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaediae pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Close

Vasconica lingua primum scripta est in glossis Aemilianensibus et in glossis Picaudi. In medio aevo quoque lingua navarrorum est appellata. Primo fuit impressa anno 1545, Burdigalae, et librum primum fuit Linguae Vasconum Primitiae.

Linguae Vasconicae sunt etiam permultae dialecti.

Remove ads

Grammatica

Variationes Vasconicae linguae:      Dialectus occidentalis seu Biscaina      Dialectus centralis seu Ipuscoana      Dialectus Navarra      Dialectus Lapurdiana      Dialectus Sulentina      Ubi Vasconicam linguam iam non loquuntur

Litterae atque phonetica Vasconicae linguae

Vasconica lingua hoc alphabetum habet:

A B D E F G H I J K L M N Ñ O P R S T U V X Z
a b d e f g h i j k l m n ñ o p r s t u v x z
/a/ /b/ /d/ /e/ /f/ /g/ Ø vel h /i/ /x vel dj/ /k/ /l/ /m/ /n/ /ɲ/ /o/ /r, ɾ/ /s̺/ /t/ /u/ /v/ /ʃ/ /s̻/

Etiam habet hos digraphos:

dd, tt, tx, tz, ts, il, in
/ɟ/, /c/, /ʧ/, /ʦ̻/, /ʦ̺/, /ʎ/, /ɲ/

Dum littera v adest in abecedario Vasconico, solum scripta est in verbis peregrinis, quia non littera propria est. Tantummodo sonus pro [v] non est sonus Vasconicus, et similiter ad verba peregrina pertinet. In verbis peregrinis nominibusque etiam litterae c, q, w, y utuntur.

Declinatio

Declinatio atque coniugatio Vasconica expleta

Lingua Vasconica declinatur, et casus hi sunt:

Absolutivus

Absolutivus (nor)
radix indeterminatus sive innumeratus singularis pluralis pluralis affinitatis
mutil (puer) mutil + Ø
= mutil
mutil + -a
= mutila
mutil + -ak
= mutilak
mutil + -ok
= mutilok

Ergativus

Ergativus (nork)
radix indeterminatus singularis pluralis
mendi (mons) mendi + k
= mendik
mendi + -a (det.) + -k (erg.)
= mendiak
mendi + -ek (pluralis)
= mendiek

Dativus

Dativus (nori)
radix indeterminatus singularis pluralis
ume (puer) ume + (-r)i
= umeri
ume + -a (det.) + (r)i
= umeari
ume + -ei
= umeei

Declinationes locativae

Casus locativi
declinatio non animantia animantes
inessivus
ubi?
(non/norengan)
-n
-(r)engan
etxean
in villa
amarengan
apud matrem
separativus
(nongo)
-ko, -go etxeko e villa
Madrilgo Matriti
ablativus
(nondik/norengandik)
-tik
-(r)engandik
etxetik
a villa
amarengandik
a matre
adlativus simplex
(nora/norengana)
-ra
-(r)engana
etxera
ad villam
amarengana
ad matrem
adlativus comptus
(norako/norenganako)
-rako
-(r)enganako
etxerako bidea
via (quae fert) ad villam
amarenganako maitasuna
amor matris (i. e. "ad matrem")
terminativus
(noraino/norenganaino)
-raino
-(r)enganaino
etxeraino
usque ad villam
amarenganaino
usque ad matrem
directivus
(norantz/norenganantz)
-rantz
-(r)enganantz
etxerantz
ad villam versus
amarenganantz
ad matrem versus

Casus alii

More information declinatio, indeterminatus ...
Aliae declinationes
  declinatio indeterminatus singularis pluralis
genetivus possessivus
cuius?
(noren/zeren)
-en behiren
vaccae
behiaren behien
instrumentalis
quo instrumento?
(zerez)
-z harriz
lapide
harriaz harriez
comitativus vel
sociativus quocum?
(norekin/zerekin)
-kin behirekin
(una) cum vacca
behiarekin behiekin
motivativus
qua de causa?
(norengatik/zergatik)
-(en)gatik behi(ren)gatik
vaccae causa
behia(ren)gatik behiengatik
benefactivus
cui?
(norentzat/zerentzat)
-entzat behirentzat
vaccae
behiarentzat behientzat
prolativus
pro quo esse, quem putare?
(nortzat)
-tzat semetzat (hartu)
pro filio accipere/filium putare
partitivus
(partitiboa)
-rik behirik
vaccarum
Close
Remove ads

Modi dicendi[1]

Salve. – Kaixo. ['kajʃɔ]

Bonum mane. – Egun on. [ɛ'gunɔn]

Bonum vesperum. – Arratsalde on. [a'ratʃaldɛˌɔn]

Vale. – Agur. [a'gur]

Cura ut valeas. – Ondo ibili. [ɔndɔ i'bilʲi]

Quomodo vales? – Zer moduz? ['sɛr mɔ'dus]

Bene, gratias ago. – Ongi, eskerrik asko. [ɔŋgi ɛ's̺kɛrik as̺'kɔ]

Veniam da. – Barkatu. [bar'katu]

Quaeso. – Mesedez. [mɛ's̺ɛdɛs]

Gratias tibi ago. – Eskerrik asko. [ɛs̺'kɛrik as̺'kɔ]

Accipe sis. – Ez horregatik. [ɛsɔ'rɛgatik]

Loquerisne Anglice? – Ingelesez ba al dakizu? [iŋ'gɛlɛs̺ɛs ba aldaki'su]

Paulum Vasconice scio. – Euskara apur bat badakit. ['ɛʊs̺kara a'purbat ba'dakit]

Non intellego. – Ez dut ulertzen. [ɛs'tut u'lɛrtsɛn]

Quomodo Vasconice didicisti? – Nola esaten da hori euskaraz? ['nɔla ɛ's̺atɛnda 'ɔri ɛʊs̺'kaɾas]

Remove ads

Textus exempli gratia

Commentatione prima Universae Iurum Humanorum Declaratio (a Consociatione Nationum):

Vasconice
Gizon-emakume guztiak aske jaiotzen dira, duintasun eta eskubide berberak dituztela; eta ezaguera eta kontzientzia dutenez gero, elkarren artean senide legez jokatu beharra dute.[2]
Latine
Omnes homines dignitate et iure liberi et pares nascuntur, rationis et conscientiae participes sunt, quibus inter se concordiae studio est agendum.[3]

Nexus interni

Nexus externi

Notae

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.

Remove ads