Vampyrus (-i, m.) est monstri genus in fabulis gentium Europaearum orientalium, cadaver quasi vivum, magnis dentibus caninis praeditum, quibus venas praedae suae, hominum dico vivorum, aperit, ut sanguinem exsugat.
Alii alia vampyris attribuunt, sed haec fere sunt tralaticia:
vampyros esse nocturnos nec posse solis lumen tolerare,
nisi invitatos eos non posse domicilia intrare,
vampyros posse animos hominum magna vi charismatis magici vincire,
vampyros repelli (et fortasse damnum accipere) posse:
1577, Joannis Wier De lamiis liber: item de comentitiis ieiuniis. Cum Rerum ac verborum copioso indice
1645 Leonis AllatiiDe Graecorum hodie quorundam opinationibus
1679, Philippi Rohr Dissertatio historico-philosophica de masticatione mortuorum
1706, Caroli Ferdinandi equitis de Schertz Magia Posthuma
1721, Gabrielis Rzaczynski Historia naturalis curiosa regni Poloniae..., cap. "De cruentationibus cadaverum"
1732, Johannis Christophori Pohlii et Johannis Gottlob Hertelii Dissertatio de hominibus post mortem sanguisugis: vulgo sic dictis Vampyren.
Johannis Christiani Stockii Dissertatio physica de cadaveribus sanguisugis; von denen so genannten Vampyren oder Menschen-Säugern.
1733, Joannis Henrici Zopfii Dissertatio de vampyris Serviensibus
1733, Prosperi de LambertinisDe servorum Dei beatificatione, et beatorum canonizatione, cap. "De vanitate vampyrorum"
1737, Francisci Antonii Ferdinandi Stebler "Sub vampyri, aut sanguisugae larva a verae philosophiae et rationalis medicinae placitis detectum ac dejectum depravatae imaginationis spectrum" apud Acta Academia Naturae curiosae
1992, Claudii Hamberger Mortuus non mordet: Dokumente zum Vampirismus 1689-1791