From Wikipedia, the free encyclopedia
Uplengen est commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Lerensis est. Ad Uplengen vici Bühren, Großoldendorf, Großsander, Hollen, Jübberde, Kleinoldendorf, Klein-Remels, Kleinsander, Meinersfehn, Neudorf, Neufirrel, Nordgeorgsfehn, Oltmannsfehn, Poghausen, Remels, Selverde, Spols, Stapel atque Südgeorgsfehn pertinent.
Gestio
Tabula aut despectus
Iam saeculo 9 vicus Großoldendorf habitatus esse videtur. Nomen Uplengen a castris eiusdem nominis ortum est, quae medioaevo hic exstructa sunt[1]. Tum regio pars Frisiae Orientalis fuit. Annis 1744 - 1806 Uplengen regio ad Borussiam pertinuit. Anno 1765 mercatores a rege Friderico II Borussiae impetraverunt, ut sibi palus magnum cederentur, quod seccarent. Tum nonnullae coloniae in palude conditae sunt, quae postea ad commune Uplengen coniunctae sunt. Quae coloniae ab anno 1806 deinde ad Nederlandiam, annis 1810 ad 1813 ad Primum Imperium Francicum pertinuerunt. Ab anno 1815 Uplengen Regno Hannoverano traditum est, quod anno 1866 a Borussia occupatum est. Ab anno 1885 Uplengen regio ad circulum Lerensem pertinet et ab anno 1946 vici regionis ad Saxoniam Inferiorem pertinent. Post Bellum Mundanum Secundum multi homines ex oriente Germaniae fugati in Uplengen novam patriam invenerunt. Numerus incolarum ad plus quam decem milia tum crevit. Anno 1973 undeviginti communia minora ad commune novum Uplengen coniuncti sunt.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Uplengen spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.