Thora[1] (Hebraice תּוֹרָה Torah, "praeceptum, doctrina") sive Pentateuchus[2] (Graece πεντάτευχος, "quinque libri"), est prima pars Bibliorum Hebraicorum, seu Veteris Testamenti, cui quinque libri sunt:

Thumb
Lectio in Thora
Thumb
Rotula thorae cum digito (Hebraice: יד "manus"), radius ad demonstrandum verba, quae legenda sunt.

Vis nominis

Thora est notio Bibliae Hebraicae maximi momenti. Verbum a radice ירה j-r-h deductum est, quae "docere", "praecipere" valet. Interpretes versionis Graecae (Septuaginta) verbo νόμος, "lex", ad "Thoram" vertendam usi sunt. Thora quidem varia significare potest: praeter quinque libros Moysis etiam pars pro toto totum Tanach sive Vetus Testamentum.

De quaestione, quis Thoram scripserit

Talmud Iudaicum et Novum Testamentum Christianum narrationes quinque librorum a creatione mundi usque ad distributionem Terrae Promissae (Dtn 33) Moysi a Deo revelatas esse ponunt. Liber Deuteronomii in capitulo 34 mortem Moysis describit, quam ob rem Talmud hunc capitulum Iosue, Moysis successori, attribuit. Revelationes a Moyse litteris retentas postea diligenter traditas esse et Iudaei Orthodoxi et Christiani conservatorii usque ad hunc diem credunt.

Tamen iam a Medio aevo disputatum est, an Moyses auctor librorum esset an non. Abraham ibn Esra, Iudaeus Hispanicus, (mortuus 1167) inter primos erat, qui graves discrepantias invenit. A saeculo XVI incipiente multis magis magisque dubium videbatur, num Moyses ipse fuerit pentateuchi auctor (Andreas Carlostadius, Thomas Hobbes, Benedictus de Spinoza).

Tempore Illuminismi variae theorae de origine pentateuchi institutae sunt, in quibus hodierna investigatio nititur. In criticam textualem semper accuratiorem ac recentiora inventa archaeologica confisi plurimi scientifici hodie pro certo habent pentateuchum post captivitatem Babylonicam saeculo V a sacerdotibus templi Hierosolymitani redactum ac finitum esse (vide: Opus Deuteronomicum). Multae res narrationesque autem multo antiquiores esse et partim mille annis ante originem trahere. Terminus ante quem finitae redactionis est punctum temporis, cum Samaritani a templo Hierosolymitano secesserunt (fere 400 a.C.n.), qui totum pentateuchum (et solum pentateuchum) libros sacros colunt.

Versio Graeca

Etiam versio Graeca pentateuchi est terminus ante quem redactionis finitae. Primo liber Genesis versus est, ut videtur Alexandriae saeculo 3 a.C.n. Interpretator sive interpretatores partim libere simulque recte interpretantur (ut puta in narratione de Ioseph Aegyptio), partim ad litteram ac mendose. Versio libri Exodi dominatione linguae Graecae excellit. Eam in Aegypto factam esse demonstrat usus verbi "fluminis" pro "Nilo". Versio libri Levitici sententiarum planitati studet. In Lev 24,16 non solum praedicit, ne "qui blasphemaverit nomen Domini", sed etiam, ne Dei nomen (Tetragrammaton) omnino enuntiaretur.[3]. Septuaginta pro JHVH verbum κύριος (dominus) ponit. Versio libri Numerorum vitiosissima habetur. Singulae res cultus templi Hierosolymitani in Aegypto minus notae indiligenter vertuntur. Liber Deuteronomii textum Hebraicum accurate sequitur.[4]

Notae

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.