Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Theodorus Michaelis filius Dostoevskij (Russice Фёдор Михайлович Достоевский, tr. Fëdor Michajlovič Dostoevskij), qui 11 Novembris 1821 natus vixit usque ad 9 Februarii 1881, fuit unus e clarissimis scriptoribus pedestribus Russiae. Cuius mythistoriae maiores sicut Crimen et poena et Fratres Karamazov maximi momenti erant ad sui aevi historiam spiritualem. Scripta Theodori Dostoevskij perscrutantur animam humanam simul mutatam cum societate atque civitate Russicis per saeculum undevicesimum. Putatur a multis auctor fuisse philosophiae existentialisticae.
Familia
Memoria
Theodorus Dostoevskij natus est die 30 Octobris secundum Calendarium Iulianum (11 Novembris secundum Gregorianum) anno 1821, Moscuae in urbe, in valetudinario pro hominibus pauperis, ubi pater eius medicus fuit.
Anno 1846 mythistoriam suam primam, Homines pauperes, in lucem edidit. Bessario Belinskij, criticus notissimus, eam pro depictionem tragoediae socialis "hominis parvi" laudavit. Praeterea, opera eius prima a Nicolao Nekrasov humanismi causa magni aestimata sunt.
Ab anno 1847, scriptor iuvenis in circulis rerum novarum cupidorum interfuit. Die 22 Decembris 1849 ei iam propter res novas petitas ad mortem damnato et ad supplicium ducto a Nicolao I imperatore Russiae venia data est. Non morte, sed adinstar initio ergastulo et dein munu militari in Siberia affectus, illo tempore homo maxime religiosus factus est. Anno 1857 Dostoevskij amnestiam plenam recepit, anno 1859 autem Petropolim rediit.
Annis sequentibus Dostoevskij opera sua clarissima scripsit. Ab anno 1877 socius correspondens Academiae Scientiarum Petropolitanae fuit.[1]
Obiit Petropoli, die 28 Ianuarii Calendarii Iuliani (9 Februarii Calendarii Gregoriani) anno 1881.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.