From Wikipedia, the free encyclopedia
Astragalus sive talus[1] est os tarsi, pedis unicum cum crure iunctum. Infra cum calcaneo connectitur.
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Astragalus Talus | ||
---|---|---|
Cognitores | ||
TA | A02.5.10.001 | |
Anatomia | ||
Situs tali inter alia pedis ossa. Connectitur talus cum calcaneo, tibia, fibula. |
Partes quae astragalum formant sunt: corpus tali, collum tali, caput tali.
Distinguuntur corpus, collum, caput. Corpus tali instar aleae videtur. Facies eius superior cartilagine tecta est. Ab anteriori ad posterior formam convexam habet, ab laterali ad mediale concavam. Antrorsum corpus angustiam in collum tali format.
Inter omnia ossa tarsi talus superius invenitur et unicum cum crure connectitur.
Ligamenta, quae talo annectuntur:
Ligamentum calcaneofibulare talo non annexum est.