Superpotentia,[1] sive natio potentissima,[2] est civitas magni ponderis internationaliter quia in orbe terrarum domitatur oeconomico, militari, politico et/aut culturali ambitu.
Post secundum bellum mundanum Civitates Foederatae Americae et Unio Sovietica primae civitates superpotentiae sunt. In praesenti, aliqui, URSS collapsa, solum CFA superpotentiam aut hyperpotentiam esse putant.
In praesenti, Sinae et India superpotentiae fieri possunt, intra aliquod temporis. Unio Europaea oeconomica ac commercialis superpotentia est, cuius pondus politico ambitu crescere possit.
Vocabulum "superpotentia" primum anno 1922 apparuit ut designarentur Civitates quarum pondus maximum esset. Gulielmus Thornton Rickert Fox, peregrinae civilitatis professor in Universitate Columbiae, tres civitates ad hunc conceptum pertinere posse aestimabat, quae erant Civitates Foederatae, Unio Sovietica et Imperium Britannicum.
Indicia superpotentiae
- Cultura: magnum culturale pondus. Potentia mollis est. Exempli gratia, cinematographia Americana.
- Defensio: facultas mobilitandi exercitus in toto orbe terrarum. Potentia dura est.
- Geographia: dominium sub magna terrestri et maritima zona.
- Oeconomia: magna potentia oeconomica.
- Demographia: ingens numerus incolarum.
- Civilitas: politicum systema et potentia diplomatica cum internationali pondere.
Notae
Nexus interni
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.