Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Stella neutronica[1] est nucleus collapsus supergigantis, cuius prior massa inter 10 et 25 massarum solarium erat, vel fortasse maior si stella dives erat metallorum,[2] qui factus est stella degener. Praeter foramina nigra et alia corpora hypothetica (e.g. foramina alba, stellae quarcicae), stellae neutronicae sunt minimae et densissimae corporum stellarum.[3] Radium habent ordine 10 chiliometrorum et massam circiter 1.4 massarum solarium.[4] Coniunctio explosionis supergigantis cum collapsione gravitationali – quae nucleum stellarem plus quam ad densitatem pumilionum albarum et usque ad densitatem nucleorum atomicorum comprimit – stellam neutronicam gignit.
Cum creatae sint, stellae neutronicae non alium calorem generant et lente refrigerant; possunt tamen ultro, per collisiones vel accretionem, evolvere. Pleraque coniectationes de his corporibus inferunt stellas neutronicas paene omnino e neutronibus constare (i.e. particulae subatomicae nullo onere electrico et massā paulo maiore quam massā protonis). Sub quidem extremo regimine stellarum neutronicarum, electrones materiei vulgaris cum protonibus ita miscentur ut neutrones generent.
Secundum principium exclusionis Paulianum, ulteriorem contractionem stellis neutronicis pressio degenerationis neutronum negat, tamquam pressio degenerationis electronum pumiliones albas sustinet. Talis pressio tamen non sufficit ad stellam ultra 0.7 M☉ sustinendam,[5][6] et nonnullae repulsivae vires nucleares maxime interveniunt ad stellas neutronicas maiores sustinendas.[7][8] Si massa stellae limitem Tolmanianum-Oppenheimerianum-Volkoffianum duarum massarum solarium excedit, aequilibrium inter pressionem et vires nucleares rumpitur, et stella tum collabitur adusque foramen nigrum creatur. Stella neutronica maxima massa detecta, PSR J0952–0607, 2.35 ± 0.17 massis solaribus aestimatur.[9]
Stella, quae plus quam sesqualterum (exacte: 1,4) massae Solis nostri habet, cum paene omne plasma metallorum in ferri plasma mutavisset, sphaeris externis amissis contrahitur. Massa autem stellae tanta est ut electrones et protona non iam libere esse possint, sed coeant ita ut neutrona existant neutrinaque emittantur. Quae actio beta dissolutio inversa vocatur.
Si quidem massa stellae plus quam triplum (exacte 3.2) massae Solis est, aliud obiectum fit foramen nigrum. Stellae minoris massae autem pumiliones albae fiunt.
Stella neutronica usualis circiter sesqualtera massa Solis habet, diametrum autem modo viginti chiliometrûm. Superficies frigida est,citatio desiderata sine ulla pressione atmosphaerica. Beta dissolutionis causa non e neutronibus constat, sed ferrea est, quia ferro nucleus maxime stabilis est.
In interiore autem materia e neutronibus constat, quae materia ibi quasi fluida est.
Si stella gravior est, in imo neutrona in quarcia dissolvi possint: Hae stellae hypotheticae stellae insolentae vocantur.
Stellae neutronicae radios et lucis et roentgenios emittere solent, et celerrime circum axem suam rotantur. Radii roentgenii si quasi in lineam conferti emittuntur, stella pulsar appellatur; nam haec linea radiorum propter rotationem stellae ad nos non nisi pulsata pervenit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.