Rex LydiaeCroesus, homo ditissimus, doctos homines ex omni Graecia libens invitabat atque magnifice habebat. Cum autem Solon ad se Sardis venisset rex. postquam divitias ei ostendit, sapientem interrogavit quemnam omnium mortalium beatissimum iudicaret, sperans se ipsum responsurum. At Solon Tellum Atheniensem nominavit atque secundo loco Cleobin et Bitonem. Cum autem indignaretur Croesus quod se et divitias suas sprevisset, Solon talem rationem responsi sui reddidit ː neminem nisi mortuum beatum dici posse; adeo inconstanter fortunam res humanas gubernare[2] ǃ Ipsae res mox Croesum stultitiae coarguerunt qui filium infelici casu ab hospite Adrasto interfectum amisit et a Cyro Persarum rege bello victus regno caruit. Cum iussu victoris in pyra sederet igne iam inlato dicti Solonis reminiscens eius nomen ter exclamavit, mirante Cyro quisnam esset quem invocaret. Illa clarissima fabula ab Herodoto narrata saepe apud auctores antiquos memorata est et pictores inspiravit. Ostendit, quod Graecis antiquis cordi erat, quomodo dei ῦβριν[3] humanam castigent et quam infida res sit fortuna. Itaque Cyrus re comperta de supplicio Croesi sententiam mutavit et veniam ei dedit ab illa fabula edoctus hominem esse ut Croesum fortunae vicissitudinibus obnoxium[4].
Hudaon-Williams, T. 1926. Early Greek Elegy: Ekegiac Fragments of Callinus, Archilochus, Mimmermus, Tyrtaeus, Solon, Xenophanes, and Others. Taylor and Francis. ISBN 0-8240-7773-3.
Ruschenbusch, Eberhard. 1966. Nomoi: Die Fragmente d. Solon. Gesetzeswerkes. Wiesbaden: F. Steiner.
West, Martin Litchfield. 1992. Iambi et elegi Graeci ante Alexandrum cantati: Callinus. Mimnermus. Semonides. Solon. Tyrtaeus. Minora adespota. Oxoniae: e typographeo Clarendoniano 1972, ed reimpressa 1992. (Graece)
Ehrenberg, V. 1973. From Solon to Socrates: Greek History and Civilization. Routledge.
Ellis, J., et G. Stanton. 1968. Phoenix 22: 95-99.
Forrest, G. 1995. Greece: The History of the Archaic Period. In The Oxford History of the Classical World, ed. J. Boardman, J. Griffin, et O. Murray. Novi Eboraci: Oxford University Press.
Frost. 1976. Tribal Politics and the Civic State. AJAH.
Garnsey, P.1988. Famine and Food Supply in Graeco-Roman World. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
Grant, M. 1988. The Rise of the Greeks. Novi Eboraci: Charles Scribner's Sons.
Harris, E. 1997. A New Solution to the Riddle of the Seisachtheia. In The Development of the Polis in Archaic Greece, ed. L. Mitchell et P. Rhodes. Routledge.