Silius Italicus

From Wikipedia, the free encyclopedia

Silius Italicus

Silius Italicus, plenius Tiberius Catius Asconius Silius Italicus (26101), fuit orator, politicus et poeta Romanus, et quidem auctor Punicorum, poematis epici plus 12000 versuum continentis.

Quick Facts
Silius Italicus
Res apud Vicidata repertae:
Thumb
Silius Italicus: imago
Nativitas: 26 CE; Italica
Obitus: 101; Campania
Patria: Roma antiqua
Nomen nativum: Tiberius Catius Asconius Silius Italicus
Close

Vita

Patria et Familia

De patria et origine Silii Italici nihil certi novimus, sed fuit senator ditissimus, qui in Campania villas multas et magnas possidebat. Filios duos habuit, quorum unus Severus ante patrem mortuus est[1], alter Lucius Silius Decianus patre vivo anno 94 consul suffectus factus est[2][3].

Cursus honorum

Nerone imperatore iuvenis orator sua sponte delator fuit[4] et famam suam laesit[5]. Anno 68 consulatum ordinarium gessit, sed Aprili mense iam magistratu expulsus est, cum Nero consulem sine collegam se ipsum fecit, ut rebellionem Gaii Iulii Vindicis in Gallia opprimeret[6]. Postea Italicum "in Vitellii amicitia sapienter se et comiter" gessisse Plinius[7] laudat. Nam bello civili anno 69 colloquiis interfuit, quibus imperium a Vitellio in Vespasianum tranferretur[8]. Anno 77 proconsul Asiae factus est.

Recessio a re publica

Postquam Romam revertebat, Silius Italicus a vita publica recessit et villis opulentissimis in Campania vivebat. Ciceronem, cuius villam emit, et Vergilium, cuius sepulchrum apud Neapolim restituit[9], valde venerabatur. Anno 101 mortuus est, de causa eius mortis Plinius epistula nos certiores facit: "Modo nuntiatus est Silius Italicus in Neapolitano suo inedia finisse vitam. Causa mortis valetudo. Erat illi natus insanabilis clavus, cuius taedio ad mortem irrevocabili constantia decucurrit usque ad supremum diem beatus et felix ...[10]"

Opera

Hic varia opera, sed praesertim Punica, carmen epicum de Secundo Bello Punico composuit.

Thumb
"Silius Italicus iuxta Vergilii sepulchrum" a Iosepho Wright Derbiensi anno 1779 pictus

Notae

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.