Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Sergius Sergii filius Averincev (Russice Сергей Сергеевич Аверинцев, tr. Sergej Sergeevič Averincev; Moscuae natus die 10 Decembris 1937, Vindobonae mortuus die 21 Februarii 2004) fuit philologus, historicus culturae, philosophus, poeta atque interpres Sovieticus et Russicus, alumnus et annis ab 1989 ad 1994 professor Universitatis Publicae Moscuensis, professor Universitatis Vindobonensis ab anno 1994, socius correspondens Academiae Scientiarum URSS ab anno 1987 et socius ordinarius Academiae Scientiarum Russicae ab anno 2003, praeses Societatis Biblicae Russicae ab anno 1990, socius Pontificiae Academiae Scientiarum Socialium, Praemiis Publicis URSS (anno 1990 et Foederationis Russicae (anno 1996) ornatus. Ad studium litterarum, philosophiae et culturae (praesertim Europaeae) Aevorum Classici et Medii atque saeculorum undevicesimi et vicesimi multo contribuit. Plus 800 opera scientifica scripsit.
Familia
Memoria
Vicimedia Communia plura habent quae ad Sergium Averincev spectant. |
Lexica biographica: • Deutsche Biographie • Большая российская энциклопедия • |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.