From Wikipedia, the free encyclopedia
Rogerius Baco[1] (Ilchester, in Somersetensi Anglica provincia, natus anno 1214; mortuus Oxoniae anno 1294), qui doctoris mirabilis cognomen meruit, fuit Franciscanus monachus et philosophus Anglicus.
Oxonii primum atque deinde in Athenaeo Parisiensi, ubi theologicae doctrinae laurea insignitus est, studiis vacavit, post quae in Angliam rediit atque Francisci Asisiensis Fratrum Minorum regulam est amplexatus. In solitudinem sic digressus, scientiae illi magis magisque sibi acquirendae totus incubuit, ad quam naturali spiritu tractus iam a teneris unguiculis videbatur: dicitur enim vel a pueris excedens, Latinam, Graecam, Hebraicam Arabicamque linguam optime calluisse.
Atqui reapse sapientiae omnis partes per eum provectae sunt. Grammaticen ac philologiam ad sacrarum rerum studium expediendum ipse vocavit; mathesim necessarium instrumentum edixit ad ceteras disciplinas adeundas; ac re confirmavit, quando, inter alia, Iuliani kalendarii reformationem primus proposuit, quae, Copernico etiam sollicitante, a Gregorio PP. XIII post saecula tandem inducta est. Cum autem diutinos in libris labores exercuisset cognitionesque suas etiam tum indigentiae plenas sentiret, intimius naturae secreta penetrandi cupidus, praetermisso—ut ipse ait—Aristotele, in rerum comprehensionem intendit propriis experimentis usus. Procul dubio rerum illa aetate condicio erat, ut errores vitare impossibile foret: in eosque et noster incidit, qui alchimiam quoque impense coluit. Quamquam satis rationabiliter, neque superstitione nimia, ut mos tum erat, apprime invasus; lapidis enim illius philosophalis inquisitio, ei fuit praecipue investigatio, qua ratione metallum quoddam per ignem edolaret, ad instar naturalis actionis in fodinis. Nihilo minus peritiam eius magices arguerent, cuius poenas effugere non valuit, nisi cum Clemens Papa IV, Baconis sapientiae rectus aestimator, in Petri solio sedit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.