Lindinis

From Wikipedia, the free encyclopedia

Lindinis,[1] hodie vulgo Ilchester ac recentius Ivelchester, est oppidum Somersetensis comitatus in Anglia occidentali situm in eodem loco ubi olim aedificata est urbs Romana civitati Durotrigum attributa: ad illam viam limitaneam, a posterioribus Fosse Way nuncupatam, stetit prope traiectum fluminis Ivelli, quae hinc usque ad Langport cymbis navigatur. Lindine in urbe mediaevali nundinae tenebantur ab anno 973, mercatus autem ab anno 1189;[2] fuit usque ad annum 1832 burgus parlamentarius.

Quick Facts
Lindinis
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Britanniarum Regnum
Locus:
Numerus incolarum: 2 061

Gestio

Procuratio superior: South Somerset
Close

Ecclesia S. Mariae Maioris saeculo XIII magna parte aedificata est; fragmenta picturarum muralium eiusdem aevi ad septentrionalem navis parietem servantur.

Incolae notabiles

Thumb
Ecclesia S. Mariae Maioris iuxta Ilchester

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.