Rembrandus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Rembrandus Hermanni Leidensis, sive Rembrantus Hermensis Leydensis, sive etiam Rembrantus Hermanni filius Leidensis (Batave Rembrandt Harmenszoon van Rijn; natus Lugduni Batavorum 15 Iulii 1606; mortuus Amstelodami 4 Octobris 1669) fuit pictor Batavicus magni momenti. Vixit laboravitque Saeculo Aureo(en), quod tempus fuit summum humanitatis, eruditionis, mercaturae, potentiae Bataviae. Rembrandus dicitur maximus Magister Batavus saeculi septimi decimi, qui fere 300 picturas, 300 chalcographias, 2000 adumbrationes fecit. Quamquam pictores aliarum civitatum modo Baroco usi sunt, Rembrandus, sicut alii magistri Batavi, modum pingendi quasi naturalem maluit.


Fuit solus pictor Batavus hac aetate qui praenomen in pictoribus subscripsit, ut fecerunt Raphael et Leonardus; postea Vincentius van Gogh idem facit.
Opera clara
- 1627 Fuga ad Aegyptum (Turonum)
- 1632 Anatomiae lectio doctoris Nicolai Tulp (Haga)
- 1632 Raptus Europae (Museum Getty)
- 1633 Tempestas in Mari Galilaeae (olim Museum Isabella Stewart Gardner, Bostoniae, anno 1990 furtivum)
- 1635 Epulum Balthasar (Londinium)
- 1636 Caecum reddere Samson (Francofurtum ad Moenum)
- 1636 Danaë (Petropolis)
- 1642 Societas centurionis Frans Banning Cocq sive Vigiliae nocturnae (Amstelodamum)
- 1643± Christus aegrotos sanat (Londinium)
- 1653 Holocaustum Isaac (Petropolis)
- 1654 Bethsabee (Lutetia)
- 1660 Artaxerxes Amanque ad convivium Esther (Moscua)
- 1661 Coniuratio Claudii Civilis (Holmia)
- 1662 Magistrati exemplorum (Amstelodamum)
- 1664 Sponsa Iudaica (Amstelodamum)
- 1669 Reditio filii amissi (Petropolis)
Vita

Rembrandus natus est Lugduni Batavorum 15 Iulii 1606, filius Harminii Gerritzoon van Rijn, qui molam frumenti egit, et Neeltgen Willemsdochter van Zuytbrouck, cuius pater fuit pistor. Octavus fuit inter novem liberos. Discipulus fuit in Universitate Leidenensi, tunc pictori Iacobo van Swanenburgh, deinde pictori Petro Lastman addictus est. Anno fere 1624 Lugduni Batavorum officinam propriam instituit, una cum amico Ioanne Lievens; anno 1627 primos discipulos accepit.

Anno 1631 ad Amstelodamum migravit. Anno 1634 Saskiam van Uylenberg in matrimonium duxit. Aedes ubi post annum 1639 vixerunt nunc est museum, Het Rembrandthuis(nl) (Aedes Rembrandi). Quattuor liberi eis nati sunt, quorum quartus tantum, filius Titus nomine, adolevit. Saskia anno 1642 mortua est, verisimiliter tuberculosi adflicta. Rembrandus nullam aliam feminam in matrimonium duxit, sed Cornelia filia illi et Hendrickje Stoffels amicae cuidam anno 1654 nata est.
Mortuus est Amstelodami die 4 Octobris 1669, et eius corpus in Westerkerk[1] sepultum est.
Discipuli
Plures pictores fuerunt discipuli Rembrandi, inter quos:
- Gulielmus de Poorter (1608–post 1648)
- Ferdinandus Bol (1616–1680)
- Gerardus Dou (1613–1675)
- Gulielmus Drost (1630–1680)
- Govaert Flinck (1615–1660)
- Carel Fabritius (1622–1654)
- Samuel van Hoogstraten (1627–1678)
- Nicolas Maes (1643–1693)
- Gerbrand van den Eeckhout (1621–1674)
- Arent de Gelder (1645–1727)
Notae
Bibliographia
Nexus Externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.