From Wikipedia, the free encyclopedia
Receptoria acetylcholini muscarinica (mAChR) sunt receptoria acetylcholini, complexus cum proteino G copulata formantes et sub haec canales ionticos vel nuntios secundarios excitant. Locata sunt mAChR in membranis neuronorum.
Adhuc subtypi quinque, M1 - M5, noti sunt.
Receptoriis muscarinicis munera sunt in cerebro at, per systema nervosum autonomicum in organis diversis ut in oculo[1], in apparatu circulatorio[2], in apparatu digestorio[3], in vesica urinaria[4].
In medicina morbi cum structuris muscarinicis coniuncti ope agonistarum vel antagonistarum tractari possunt.
Acetylcholinum (ACh) est substantia chemica minor, ex atomis carbonii septem constituta; massa molaris eius tantum 146.21 g/mol est. In organismis ACh virtutes neurotransmissor ostendit. Ex synapsibus cholinergicis ("praesynapticis") in fissuram synapticam emissum, ACh receptoria propria, cholinergica, nervi proximi ("postsynaptici") obsidet. Omnia receptoria in membrana cellulae invenitur, ea sunt proteina transmembranacea. Distinguitur greges duo receptoriorum acetylcholini, receptoria nicotinica et receptoria muscarinica. Effectus acetylcholini nominantur cholinergici. Substantiae, insuper receptoria acetylcholini stimulantes, cholinergicae vocantur, tales, receptoria acetylcholini inhibentes, anticholinergicae.
Inveniuntur receptoria muscarinica in systemate nervoso centrali et in systemate nervoso autonomico[5]. Separantur quinque receptoria M1 - M5 nominata, quibus omnibus septem segmenta transmembranacea, quae in parte structura helicis ostendunt, sunt. Recipiunt neurotransmissor acetylcholinum (ACh) extra cellulam; deinde intra cellulam proteinum G incitant. Receptoria M1, M3, M5 cum proteino Gαq/11 (olim: Gq) coniuncta, at M2 et M4 cum Gαi/o (olim: Gi/Go).
Adhuc subtypi quinque descripti sunt: M1 - M5[6].
Non raro receptorium M1 (M1R) neuronale vocatur. Inveniuntur M1R in gangliis autonomicis.
Invenitur receptorium M2 in corde et in systemate nervoso centrali.
Invenitur receptorium M3 in multis organiis internis, ut in vasibus sanguineis, oculis, glandulis salivariis, pulmonibus, apparatu digestorio, vesica urinaria
Invenitur receptorium M4 in systemate nervoso centrali.
Invenitur receptorium M5 in systemate nervoso centrali.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.