From Wikipedia, the free encyclopedia
Puritani fuerunt gravis Protestantium Anglicorum saeculis sexto septimoque decimo grex, inter quos Calvinismi Anglici. Puritanismus hoc sensus a nonnullis clericis exsulibus Marianis sub initium regni Elizabethae I Angliae anno 1558 motus industrius intra Ecclesia Anglicana conditus est. Nomen Puritanus falso saepe adhibetur, insigniter ob sumptionem hedonismum et puritanismum esse antonyma.[1] Per historiam, vox ad appellandum gregum Protestantium extremistas adhibebatur, Catharorum Franciae similes; apud Thomam Fuller in eius Church History (1564), Archiepiscopus Mathaeus Parker illius temporis id et precisian nomen Anglicum sensu stickler ('diligens') verbi Anglici adhibuit.[2]
Puritanis non licuit ecclesiam institutam intus mutare nam leges Anglicae usum religionis severe coercebant. Eorum autem iudicia ab emigratione conventuum ad Nederlandiam (et deinde Novam Angliam a navi Mayflower), et a clericis evangelicis ad Hiberniam (et deinde Cambriam) lata sunt, et in societatem non clericam partesque systematis educationis sparsa sunt, praecipue ad certa Universitatis Cantabrigiae collegia. Ei contra systema episcopale distincta iudicia de vestibus clericis habebant, praecipue postquam decreta Synodi Dort ab episcopis Anglicis anno 1619 facta sunt. Ei fides sabbatarianas saeculo septimo decimo plerumque asciverunt, et a millennialismo moti sunt.
Puritani in Anglia, qui cum mundo commerci crescenti, parliamentaria praerogativae regali repugnantia, et annis fere ab 1635 ad 1640 Presbyterianis Scoticis, multum communicabant, maiores vires politicae facti sunt, et propter primum Bellum Civile Anglicum (ab 1642 ad 1646) in dicionem ad extremum venerunt. Post restaurationem Anglicam anni 1660 et Actum Uniformitatis 1662 sanctum, paene omnes clerici Puritani, Ecclesiam Anglicanam relinquentes, nonconformistae mox ministri facti sunt, atque ingenium motus in Anglia penitus commutatum est, quamquam eius proprietates diutius in Nova Anglia tenuit.
Puritani per definitionem crediderunt Reformationem Anglicam nimis incohatam fuisse, et Ecclesiam Anglicanam usus prave tolerare quos cum Ecclesia Catholica consociaverunt. Constituerunt et se adiunxerunt cum variis gregibus religiosis qui maiorem "puritatem" venerationis et doctrinae suaserunt, cum pietate singulorum et gregum. Puritani theologiam reformatam acceperunt, et eo sensu erant Calvinsti (ut quidem erant multi eorum adversarii), sed etiam extrema animadverterunt iudicia quae Huldericum Zvinglium Turici et Ioannem Calvinum Genavae reprehenderunt. Quod ad ecclesiae formam spectavit, nonnulli separationem ab omnibus aliis Christianis suaserunt, pro ecclesiis conlectis se ordinantibus. Hae separatistae et liberae Puritanismi lineae annis fere 1640/1650 multum in societate Anglica valebant, cum adsectatores formae presbyterianae in Conventu Westmonasteriensi novam civitatis ecclesiam Anglicam facere non possent.
Inter Puritanos maximi momenti fuerunt:
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.