From Wikipedia, the free encyclopedia
Pullus Parthicus est ferculum Romanum antiquum. Fons principalis est, sane, Apicius:
Pullum Particum[1]: pullum aperies a navi et in quadrato ornas. Teres piper, ligusticum, carei modicum, suffunde liquamen, vino temperas. Conponis[2] in cumana pullum[3] et condituram super pullum facies. Laser[4] vivum in tepida[5] dissolvis, et in pullum mittis simul et quoques.[6] Piper aspersum inferes.
Quid ferculum "Parthicum" reddat fortasse dici potest esse conditura: laser sane a Parthis emebatur, et aliis ferculis Romanis diversa praecepta impenso dulci egent; tamen careum haud quaquam apud Parthos colebatur.[8] Ab alia parte, causa etiam potest esse volucris ornitura in quadrato, quam fortasse commemorat et Plinius Maior:
Postea culinarum artes, ut clunes spectentur, ut dividantur in tergora, ut a [p]ede uno dilatatae repositoria occupent dedere et Parthi cocis suos mores. Nec tamen in hoc mangonio quicquam totum placet, clune, alibi pectore tantum laudatis.– Plinii, Naturalis Historia 10.71.140
Pullus Parthicus (redactione prima Graingeriana paratus) est ferculum princeps tralaticium in annua Conventiculi Latini Lexntoniensis Cena Romana.
Taberna quaedam Castellano nomine, in diversorio Hotel Lazareto Monembasiae in Graecia sito ferculum componit eiusdem nominis, ex suco piscis elixi, vino nigro, coriandro.[11]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.