Publius Valerius Comazon Eutychianus

From Wikipedia, the free encyclopedia

Publius Valerius Comazon Eutychianus (quando natus est, nescimus, eum mortuum esse autem anno 222 videtur) senator Romanus fuit. Humili loco natus primo histrio et saltator fuit[1]. Commodo imperatore regnante milies gregarius in Thracia fuit. Tiberium Claudium Attalum Paterculianum legatum provinciae, qui eum quadam causa puniverat, postea, cum Comazon iam praefectus praetorio erat, necare iussit[2]. Fuit sectator Septimii Severi, quo regnante celeriter sublatus est, anno 218 legatus Legionis II Parthicae in Syria fuit, cum Gannys, magistro Elagabali contra Macrinum imperatorem coniuravit et eum necavit[3]. Quo facto a Elagabalo, novo imperatore anno 219 praefectus praetorio factus est, in ordinem equestrem acceptus atque consulariis ornamentis decoratus est. 220 consul ordinarius fuit, anno sequente iterum praefectus praetorio atque tertio initio Alexandri Severi imperatoris[4]. Praeterea ter Praefectus urbi Romae erat (220, 221, 222).

Notae

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.