Prosper Montagné
scriptor de re coquinaria From Wikipedia, the free encyclopedia
scriptor de re coquinaria From Wikipedia, the free encyclopedia
Prosper Montagné, nomine pleno nativo Paul Marius Octave Prosper Montagné (Carcasone natus die 14 Novembris 1865;[1] Savarae[2] die 22 Aprilis 1948 mortuus) fuit coquus et scriptor de arte coquinaria. Auctor fuit operis encyclopaedici Larousse gastronomique. Popinam nomine Montagné traiteur ab anno 1920 usque in 1928 tenuit.
De coquina, magistrum suum Brillat-Savarin confitens, "Bonum" ait "non nisi ex optimo fit" (On ne fait du bon qu'avec du très bon).[3] Erant qui eum dispendiosiorem aestimabant, ut qui astacum stilo Newberg et locustam panis frustulis involutam inferret, tubera integra tantum praeberet quippe quae, si consecarentur, aroma suum perderent.[4] De celebritate haec post obitum dicta sunt:
Filius fuit Victoris Germani Montagné, qui pantopolium gerebat. Iussu patris, qui deversorium Tolosanum Hôtel des quatre saisons nuper emerat, iuvenis ibi duos annos laboravit, mox iuxta pastillarium eiusdem urbis, deinde ad thermas Cautarets apud Hôtel d'Angleterre eo tempore frequentatissimum, archimagiro Alphonsus Meillon.[6] Mox Lutetiam petivit ubi in deversoriis Les Ambassadeurs et Grand Hôtel(fr) laborabat, sed in exercitum convocatus cum Philea Gilbert librum manualem de coquina militari edidit. Absolutus sub archimagiro Ioanne Giroix aestate Balneo Lixonensi in aedibus aleatoriis(fr), hieme in Hôtel de Paris(fr) Montis Caroli principatus Monoeci operam dedit, unde sub novo archimagiro Prosper Salles, Phileae Gilbert discipulo, manserit. Lutetiam annis 1890 reditus, archimagirus apud coffearia Pavillon d'Armenonville(d) et Pavillon Ledoyen(fr), denuo apud Grand Hôtel Parisiense ubi iamdudum laboraverat.[7] His annis cum Prosperum Salles Phileaque Gilbert librum coquinarium La Grande Cuisine Illustrée paravit, quem pecuniis suis anno 1902 divulgari iussit. Ab anno 1907 ad opera litteraria et diurnaria se dicavit.
Iam antea commentationes de re gastronomica diario L'Œuvre contribuebat scriptoribusque collegis saepe ad prandium apud se invitavit.[8] Editor principalis fuit periodici Revue culinaire.[2] His annis opus magnum Larousse gastronomique paravit, multis rebus ab Grand dictionnaire de cuisine Alexandri Dumas (1872) demptis sed pluribus e novo scriptis: cui operi amici Phileas Gilbert et Augustus Escoffier praefationes scripserunt. Quo libro perfecto, annis 1920 et 1930 popinas direxit.
Popinam suam ab anno 1920 usque in 1928 tenuit, nomine simplici Montagné, traiteur ("obsonator"), stylo vel Directorii vel Ludovici Philippi ornatam,[10] his annis laudatissimam,[11][12] postea a multis lamentatam.[13][9]
Fercula ab eo aut inventa aut perfecta celebrabantur, inter quae rognons de veau flambés au cognac ("renes vitellini e spiritu Cognacensi flammati")[2]
Popinam Rôtisserie de la Reine Pédauque, anno circiter 1918 omnium ganeariorum Parisiensium a populo laudatissimam,[15] nuperrecetius a Petro André(fr) negotiatore vinario emptam,[16] ab anno 1937 usque ad obitum direxit.[14] Ibi ferculum Foie gras Reine Pédauque (ficatum anserinum saginatum e tuberis, glacie impositum) inferre solebat.[17]
Societas (Club) Prosperi Montagné Carcasone anno 1950 constituta est, suadente imprimis René Morand amicus popinariusque.[3] Larousse gastronomique hodie usque editionibus renovatis Francogallicis versionibusque in linguas plures divulgatur.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.