Planities Europaea Orientalis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Planities Europaea Orientalis[1][2] est una ex maximis Telluris planitiebus, in parte orientali Europae sita. Quia pars maxima planitiei Europaeae Orientalis ad Russiam (Rossiam) pertinet, haec planities interdum Russica[2] (Rossica[1]) appellatur. In boreoccidente montibus Scandinaviae, in meridie-occidente Sudetis aliisque montibus Europae mediae, in meridie-oriente Caucaso, in oriente autem Uralibus limitata, in oriente maribus Albo Barentsianoque et in meridie Ponto Euxino, Palude Maeotidi atque Caspio alluetur. Longitudo planitiei Europaeae Orientalis a septentrione ad meridiem plus quam 2,5 milia km, ex occidente ad orientem autem mille km est. Altitudo eius mediocris est 170 m. Uvaly Boreales partem planitiei septentrionalem separant.

Notae
Fontes
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.