Placodermi
From Wikipedia, the free encyclopedia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Placodermi (a Graecis πλάξ 'lamina' + δέρμα 'cutis') est classis piscium praehistoricorum armatorum, solum ex fossilibus nobis notorum, qui ab aevo Siluriano ad finem aevi Devoniani vigebant. Eorum caput et thorax durissimis laminis articulatis tegebantur, et reliquium corporis squamosum vel nudum fuit, secundum speciem. Inter prima gnathostomata fuerunt; eorum maxillae ut videtur ex eorum primis arcibus branchiarum creverunt. Classis Placodermorum paraphyletica plerumque putatur, quia in nonnullis gregibus exterioribus vel distinctis omnium vertebratorum maxillis praeditorum viventiumque taxis sororalibus consistit, quae ex eis orta sunt. Quod ab Entelognatho monstratur, fossile abhinc annorum 419 milliones ex Sina orto, solo placodermo noto cui fuit maxilla ossea maxillarum in piscibus osseis hodiernis inventarum similis, mandibulo quod in homine sapiente aliisque tetrapodis invenitur non excluso.[1][2] Mandibula aliorum placodermorum simpliciora fuerunt, inque uno ore constiterunt.[3] Placodermi fuerunt primi pisces qui pinnas pelvicas evolverunt, praecursores membrorum posteriorum in tetrapodis, cum dentibus veris.[4] Greges paraphyletici ancipites sunt, quia coniunctiones phylogeneticae, proprietates, et exstinctio incertae sunt.[5][6] Fossilia Incisoscuti, Materpiscis, et Austroptyctodi, trium generum aliorum ex aevo abhinc annorum 380 milliones ortorum, sunt prima partus vivi exempla nota.[7]
Arthrodira †
Brindabellaspida †
Petalichthyida †
Phyllolepida †
Ptyctodontida †
Rhenanida †
Acanthothoraci †
?Pseudopetalichthyida †
Cladogramma insequens coniunctiones inter placodermos monstrat.[8]
| |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.