grex paraphyleticus From Wikipedia, the free encyclopedia
Piranha (Portugallice[1]) est piscis aquae dulcis familiae Serrasalmidarum ordinis Characiformium,[2] sive in classificationibus alternis subfamiliae Serrasalminarum familiae Characidarum eiusdem ordinis.[3] Species in fluminibus, planitiebus inundationum, lacubusque tropicis habitant. Quamquam summe praedatoriae appellatae (plerumque piscibus vescentes), eorum diaetae multo variant, ac plantas etiam consumunt,[4] unde omnivora recte describuntur.[5]
Piranhae ad subfamiliam Serrasalminarum pertinent, quae pisces omnivoros[6] arte cognatos, sicut pacu,[7] comprehendit. Solum quattuor genera—Pristobrycon, Pygocentrus, Pygopristis, Serrasalmus—secundum traditionem piranhae verae habentur, propter eorum dentes praecipuos; recens autem investigatio monstravit gregem piranharum, si monophyleticus fore est, solum Serrasalmum, Pygocentrum, et partem Pristobryconis continere debere, vel amplificari ad haec taxa et Pygopristim, Catoprionem, et Pristobryconem striolatum comprehendos debere. Pygopristis monstrata est Catoprioni artius cognata esse quam aliis tribus generibus piranharum.[7]
Novis speciebus piranharum aliquando descriptis, verus specierum numerus incertus est. Aestimationes a minus quam triginta ad plus quam sexaginta variant.[7]
Piranhae in pelvi Amazonica, Orinoco, fluminibus Guianarum, flumine Paraguaio–Parana, systematibusque fluminis Sancti Francisci endemicae sunt, sed species magnopere inter sese variant: investigatio anno 2007 facta, quae triginta octo vel triginta novem species agnoscit, viginti quinque in Amazonia, sedecim in Orinoco, et solum tris in Paraguaio–Parana duasque in Sancto Francisco invenit.[7] Plurimae species in solum uno systemate fluviali habitant, sed nonnullae (sicut Pygocentrus nattereri) in nonnullis fiunt. Multae species una fiunt; exempli gratia, septem in Caño Maporal, in flumine Venetiolano, inveniuntur.[7]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.