Filius medici fuit, familia pauperrima, fratribus sororibusque duodecim, filiolus autem humanistae Alexandri Piccolominei(en) archiepiscopi. Saenae in urbe educatus, apud Patavinos artem medicam, deinde Perusiaechirurgiam didicit. Medicus Romae in nosocomiis, ab anno 1527Tridenti operam dedit. Ibi anno insequenti medicum privatum curatoremque horti botanici factus est Bernardi Clesii principis episcopi Tridentini (ab anno 1530 cardinalis). Cui anno 1533 opusculum dicaverit de morbo Gallico usu mercurii curando.
Clesio anno 1540 mortuo Matthiolus muneri medico Goriciae functus est. Eodem tempore versionem Italicam librorum De materia medicaDioscoridis commentariumque suum (Discorsi) perfecit. Prima editio huius magni operis, cuius gratia Matthiolus cito celeber fiebat, anno 1544 sine imaginibus prodit. Secutae sunt crebrae editiones posteriores semper semperque auctae, insuper versio Latina pluresque linguis vernacularibus translationes. Anno 1548 versionem Italicam GeographiaeClaudii Ptolemaei cum commentariis Sebastiani Munsteri(en) edidit.
Propter editionem Dioscorideam iam celeberrimus, Pragae ab anno 1555 medicus privatus meruit archiduci (mox imperatori) Ferdinando I; cum eo in Hungariam anno insequenti profectus est ad bellum Turcicum. Ab anno 1562 titulum gerebat consiliarii aulici nobilisque Sacri Romani Imperii. Ferdinando anno 1564 mortuo, Matthiolus ab hoc anno successori Maximiliano II usque in annum 1571 medicus fuit; quo anno Veronam, deinde ad Aeni Pontem recessit.
Amatus Lusitanus et Melchior Guilandinus errores plures editionis Dioscorideae indicaverunt; quibus Matthiolus admodum iracunde respondit. Controversiae usque in annum 1562 agebantur.
1548: La geografia di Claudio Ptolemeo Alessandrino con alcuni commenti & aggiunte fattevi da Sebastiano Munstero Alamanno, con le tavole non solamente antiche & moderne solite di stamparsi, ma altre nuove aggiuntevi di messer Iacopo Gastaldo Piamontese cosmographo, ridotta in volgare italiano da m. Pietro Andrea Mattiolo Senese ... con l'aggiunta d'infiniti nomi moderni
1558: Le solenni pompe, i superbi et gloriosi apparati, i trionfi, i fuochi et gli altri splendidi & dilettevoli spettacoli fatti alla venuta dell'invittissimo imperadore Ferdinando primo ... nella real cittá di Praga ... 1558(Textus apud Google Books)
1558: Epistola de bulbocastaneo, oloconitide, mamira, traso, moly, doronico, grano zelin, zedoaria, zurumbeto, carpesio et aliis. Pragae (Textus apud Google Books)
1558: Apologia adversus Amathum Lusitanum cum censura in eiusdem enarrationes. Venetiis: ex officina Erasmiana Vincentii Valgrisii Textus; alibi
1561: Epistolarum medicinalium libri quinque. Lugduni: apud Caesarem Farinam Textus
1569: Opusculum de simplicium medicamentorum facultatibus secundum locos & genera; accesserunt quoque praefationes quaedem huic opusculo ad modum necessariaeeditio Lugdunensis 1571
1571: Compendium de plantis omnibus, unà cum earum iconibus, de quibus scripsit suis in commentariis in Dioscoridem editis. Venetiis Textus
Casparus Bauhinus, ed., Petri Andreae Matthioli Opera quae extant omnia: hoc est, commentarii in VI libros Pedacii Dioscoridis Anazarbei De medica materia, adiectis in margine variis Graeci textus lectionibus ... De ratione distillandi ... Apologia in Amatum Lusitanum ... Epistolarum medicinalium libri quinque ... Dialogus de morbo Gallico. Francofurti, 1598 Textus[nexus deficit]
Eruditio
Giuseppe Fabiani, Luciano Bianchi, La vita di Pietro Andrea Mattioli, raccolta dalle sue opere. Senae Iuliae: Bargellini, 1872 Textus apud archive.org
Sara Ferri, ed., Pietro Andrea Mattioli, Siena 1501 - Trento 1578, la vita, le opere. Perusiae: Quattroemme, 1997
Miroslava Hejnová, Pietro Andrea Mattioli 1501–1578: katalog výstavy. Pragae: Národní knihovna Praha, 2001
Duane Isely, One hundred and one botanists (Iowa State University Press, 1994), pp. 26-28
Ernst Heinrich Friedrich Meyer, Geschichte der Botanik vol. IV (Regiomontii: Gebrüder Bornträger, 1875) pp. 366-378
Cesare Preti, "Mattioli, Pietro Andrea" in Dizionario biografico degli Italiani (Romae: Treccani, 2008)
Francesca Sboarina, Il lessico medico nel "Dioscoride" di Pietro Andrea Mattioli. Peter Lang, Frankfurt am Main 2000 (VarioLingua, 11). ISBN 3-631-36376-1
Jerry Stannard, "Dioscorides and Renaissance Materia Medica" in Markus Florkin, ed., Materia Medica in the Sixteenth Century (Oxoniae: Pergamon Press, 1966) p. 1 ff.
Jerry Stannard, "Pietro Andrea Mattioli: Sixteenth Century Commentator on Dioscorides" in Bibliographical Contributions (University of Kansas Library, Lawrence, 1969) pp. 59-81