Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Pica pica (binomen a Linnaeo anno 1758 statutum) est species avium generis Picae familiae Corvidarum.
Avis longitudinis usque ad 50 cm est, alarum extentarum latitudo usque ad 60 cm est. Agnitu est facilis ceterisque avibus (praeter Cissopim leverianum) dissimilis: nam caput, collum, pectus, et dorsum nigros et lividos vel subvirentes habet, umeros autem et ventrem et acumina alarum candidos.
In Europa et in Africa Septentrionali passim habitat. Subspecies haec notae sunt:
Pica pica avis unica videtur, quae se ipsam in speculo agnoscere possit.[1]
Vocem saepe et putide emittit; interdum et voces aliarum avium imitatur. Persius in prologo saturarum de pica dicit:
quod si dolosi spes refulserit nummi,
corvos poetas et poetridas picas
cantare credas Pegaseium nectar.
Pica fur (Francogallice La Pie voleuse) est fabula melodramatica Theodori Balduini d'Aubigny et Ludovici Caroli Caigniez, secundum quam drama melicum Ioachimi Rossini (Italice La gazza ladra) compositum est; diegema Alexandri Herzen eodem nomine (Russice Сорока-воровка) vitam actricis theatri servorum Russici, in quo fabula d'Aubigny narrat, magno cum successu agebatur.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.