Apsis (-idis, f.) est locus longinquitatis maximae aut minimae corporis ab alterutro ex focis orbitae ellipticae suae. In recentiore mechanica caelesti, hic focus est etiam medius vis attrahendi, quae maxime est media massa systematis. In historia, apsides in systematibus geocentricis a media Terra mensae sunt.
Locus proximus adventus (locus ubi corpora duo sunt proxima) periapsidem vel pericentrum appellatur, ex verbo Graeco περὶ 'circa'. Locus ultimus adventus apoapsidem, apocentrum, vel apapsidem appellatur, ex Graeco ἀπό 'ab'. Verbum apapsidis, quamquam etymologico rectius, est haud quotidianum in Anglice. Linea recta scripta per periapsidem et apapsidem est linea apsidis. Haec est axis maior ellipsis, quae est pars longissima ellipsis.
Verba denominativa sunt ad corpus circumfinitum agnoscendum. Verba quotidianissima sunt apogaeum et perigaeum, in orbitis circum Terram (Graece: γῆ), et aphelion et perihelion, in orbitis circum Solem (Graece: ἥλιος). Programma Apollo verbis apocynthion et pericynthion usum est in orbitis circum Lunam.[1]
Formula
Hae formulae proprietates periapsis apapsisque orbitae demonstrant:
- Periapsis: velocitas maxima apud longinquitatem minimam (periapsis)
- Apapsis: velocitas minima apud longinquitatem maximam (apapsis)
Et secundum leges Keplerianae motus planetae (conservationem momenti angularis) et conservationem energiae, haec parametri sunt constantes in orbita diserta:
- momentum angularis relativum disertum
- energia orbitae diserta
ubi:
- est axis semimaior
- est parametrum gravitationis regularis
- est eccentricitas, quae est
Nota: ad convertendum ex altitudine super superficiem ad longinquitatem inter orbitam et corpus primum suum, necesse est radium corporis centricum addere, et vice versa.
Media arithmetica duae longinquitatum est longitudo axis semimaioris . Media geometrica duae longinquitatum est longitudo axis semiminoris .
Media geometrica duae velocitatum est , quae est velocitas congruens energiam cineticam quae, cum addatur ad enegiam cineticam extantem apud quemcunque locum orbitae, corpus orbiculantem fugere permittit (et est velocitas fugae regionis).
Onomatologia
Verba pericentrum et apocentrum interdum videntur, quamquam periapsis et apapsis in usu technico praeoptantur.
Sunt verba denominativa varia alibus corporibus caelestibus. Formae "-gaeum", "-helion", "-astron", et "-galacticon" in litera astronomica maxime inveniuntur, et aliae formae, infra scriptae, interdum inveniunter, quamquam "-saturnium" haud vulgo in quinquaginti annis novissimis. Formam "-gaeum" vulgo (sed male) utuntur pro quacunque planeta, non solum pro Terra. Galfridus A. Landry, physicus, verbis peri/apomelasma (ex Graeco) anno 1998 usus est antequam peri/aponigricon (ex Latina) anno 2002 in literis scientialibus apparent.[2]
Corpus | Locus longinquitatis minimae | Locus longinquitatis maximae |
---|---|---|
Generalis | Periapsis/Pericentrum | Apapsis |
Galaxias | Perigalacticon | Apogalacticon |
Stella | Periastron | Apastron |
Foramen nigrum | Perimelasma/Peribothra/Perinigricon | Apomelasma/Apobothra/Aponigricon |
Sol | Perihelion | Aphelion |
Mercurius | Perihermion | Apohermion |
Venus | Pericytherion/Pericytherean/Perikrition | Apocytherion/Apocytherean/Apokrition |
Terra | Perigaeum | Apogaeum |
Luna | Periselene/Pericynthion/Perilune | Aposelene/Apocynthion/Apolune |
Mars | Periareion | Apoareion |
Iuppiter | Perizene/Periiove | Apozene/Apoiove |
Saturnus | Perikrone/Perisaturnium | Apokrone/Aposaturnium |
Uranus | Periuranion | Apouranion |
Neptunus | Periposeidion | Apoposeidion |
Pluto | Perihadion | Apohadion |
Cum "peri" et "apo" sint ex Graeco, nonnulli homines in scribendo diligentior[3] considerunt usum Graecae formae pro corpore esse rectiorem, ita formas ut '-zene' pro Iove et '-krone' pro Saturno utuntur. Postulatio autem metuenda verborum variorum sustinendi pro omni corpore quod circumfinire potest in systema solaris (et ultra) est causa maior quoniam verba generalis '-apsis' facta est lex prope universalis.
- Pro Luna, consuetudo est omnes tres formae uti, quamquam haud frequenter. Forma '-cynthion' est, secundum alium, conservata pro corporibus artificialibus, et alium formam '-lune' conservat pro re deducto a Luna et formam '-cynthion' pro re deducto ab alibi. Formam '-cynthion' utuntur in Programmate Apollo, secundum decretum a NASA anno 1964.
- Pro Venero, forma '-cytherion' est denominata de adiectivo 'cythereanus'; forma altera '-krition' (a Graeco Κριτίας, nomine vetustiore pro Aphrodite) considerata est.
- Pro Iove, astronomi formam '-iove' interdum utuntur, sed formam '-zene' numquam, sicut alias formas Graecas puras ('-areion' (Mars), '-hermion' (Mercurius), '-krone' (Saturnus), '-uranion' (Uranus), '-poseidion' (Neptunus) et '-hadion' (Pluto)).
Perihelion aphelionque Terrae
Tempus apsidis orbitae Terrae circum Solarem est optime datum ut tempus spectans ad tempestates, quia illud tempus variationem tempestatum ab orbita contributam decernit; maxime summā radiationis solaris introitae in summam atmosphaeram. Haec machinatio ab orbite annuo declinationis Solaris primum duxit, quae ex angulo axis rotationis Terrae spectanto ad planum orbitae efficatur. Nunc perihelion circa 14 dies post Bruma fit, ita 4 Ianuarii est tempus medium perihelii. Perihelion Ianuarii Terram ad longinquitatem 147,098,074 km (0.98328989 UA) a Sole ponit et aphelion Iulii ad 152,097,701 km (1.01671033 UA).
Tempora perihelii apheliique per tempestates progrediuntur, complentes unam orbitem per 22,000 ad 26,000 annos. Haec est una machinatio ducens una ex multa orbites Milankovitch, sed non satis est intervallum ad saecula glacia? efficiendum, quae prope 100,000 annos quisque fiunt.
Mos vulgus temporum perihelii spectantem ad aequinoctium vernum dies non exprimit, sed ut angulus loci orbiti, qui est longitudo periapsidis. Orbitā Terrae haec est longitudo perihelii, quae anno 2000 erat 282.895 graduum.[4]
Tempora perihelii apheliique adventurorum sunt:[5]
Annus | Perihelion | Aphelion | ||
---|---|---|---|---|
Dies | Hora[A] (UTC) | Dies | Hora[A] (UTC) | |
2007 | 3 Ian | 20:00 | 7 Iul | 00:00 |
2008 | 3 Ian | 00:00 | 4 Iul | 08:00 |
2009 | 4 Ian | 15:00 | 4 Iul | 02:00 |
2010 | 3 Ian | 00:00 | 6 Iul | 12:00 |
2011 | 3 Ian | 19:00 | 4 Iul | 15:00 |
2012 | 5 Ian | 01:00 | 5 Iul | 04:00 |
2013 | 2 Ian | 05:00 | 5 Iul | 15:00 |
2014 | 4 Ian | 12:00 | 4 Iul | 00:00 |
2015 | 4 Ian | 07:00 | 6 Iul | 20:00 |
2016 | 2 Ian | 23:00 | 4 Iul | 16:00 |
2017 | 4 Ian | 14:00 | 3 Iul | 20:00 |
2018 | 3 Ian | 06:00 | 6 Iul | 17:00 |
2019 | 3 Ian | 05:00 | 4 Iul | 22:00 |
2020 | 5 Ian | 08:00 | 4 Iul | 12:00 |
Perihelion et aphelion planetae
Imagines infra locos perihelii apheliique planetarum interiorum exteriorumque monstrant.
- Loci perihelii apheliique planetarum interiorum Systematis Solaris
- Loci perihelii apheliique planetarum interiorum Systematis Solaris
Notae
Nexus interni
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.