Paphnutius Thebanus
episcopus From Wikipedia, the free encyclopedia
episcopus From Wikipedia, the free encyclopedia
Paphnutius Thebanus, qui dicitur Confessor aut etiam Aegyptius (natus anno 251 circa, mortuus Aegypti anno 360), fuit discipulus sancti Antonii abbatis atque episcopus civitatis in regione Thebaidis.[1] Apud catholicos orthodoxosque sanctus est.
Paphnutius monachus in monasterium fuit usque ad designiatio episcopalis in urbe Aegyptia ignota. Imperatore Galerio, Maximiano et Maximino Daia, Paphnutius persecutus a paganis, mutilatus oculo dextro et damnatus ad metalla est. Postea, denuo homo liberus factus, doctrinae theologicae arianismi obstitit. Fortasse praeceptor eius Antonius abbas fuit.
Post aetatem persecutionum, imperator Constantinus I dicitur eum cum reverentia tractavisse.[1] In martyrologio Romano nomen eius inscribitur apud diem 11 Septembris, cum ecclesia Orthodoxa eius memoriam die 19 Aprilis celebret.[2] Secundum Tyrannium Rufinum et Socratem Constantinopolitanum iste vir concilio Nicaeno Primo (anno Domini 325) particeps fuit.
Probabiliter ille rector spiritualis erat qui sanctam Thaidem ad fidem Christianam convertit, igitur Paphnutius apparet in mythistoriis et in ludis scaenicis de historia Thaidis, exempli gratia in mythistoria Thaïs a scriptore Francogallico Anatolio France composita.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.