From Wikipedia, the free encyclopedia
Oropus est oppidum in Attica boreo-occidentali situm, fere 50 km ab Athenis distans. Tempore antiquo locus medius regionis Oropiae fuit, quae et ab Athenis et a Boeotiis vindicabatur[1]. Incolae Amphiarao divinos honores tribuebant ː et templum et oraculum ibi erant ; qui consulebant primo sacrificium facere ac deinde in pelle arietis immolati obdormire oportebat ː noctu enim per somnia deus Amphiaraus responsa dabat quae plerumque ad morbos sanandos pertinuisse videntur. Etenim iam tempore septem ducum expeditionis adversus Thebanos Amphiaraus signa divina et somnia Argivis interpretari solebat. Vestigia certe templi quarti saeculi a.C.n. et altaris cuius onrnamenta sculpta accurate a Pausania describebantur ab archaeologis in situ adgnita sunt.
Anno 411 a.C.n. in bello Peloponnesio Boeotii Oropum ceperunt quae magni momenti strategici Atheniensibus erat ad securitatem Euboeae[2].
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.