From Wikipedia, the free encyclopedia
Olympia (Italiane Olimpia) est persona in carmine epico Orlando furioso a scriptore Italico Ludovico Ariosto scripto.
Olympia comitissa Bataviae atque promissa sponsa Bireno est. Arbante princeps Frisiae eam colit sed Olympia amorem suum recusat, igitur pater Arbante Cimoscus[1] filium in vincula conicit et Batavia invadit. Interfecti cognati Olympiae, Cimoscus Olympia ad nubendum Arbante cogit sed nocte illa Arbante necat, deinde comes palatinus Rolandus, in Batavia perventus, Bireno liberat et Cimoscum interficit. Sed nunc Bireno amore filiae puellae Cimosci capitur et noctu Olympiam in insulam desertam relinquit. Postea insulani insulae Ebudae Olympiam rapiunt et eam nudam apud truncum catenis vinciunt ut victimam Orcae, monstrum marinum quod iam comparuerat in carmine epico, offerant. Sed Rolandus in insulam pervenit et in monstrum impetum facit. Mortuo monstro marino Olympia liberatur et nunc illa principi Oberto amore capta est.
Anno 1685 compositor Italicus Alexander Scarlatti operam musicam Olimpia vendicata composuit et anno 1740 compositor Italicus Ioannes Baptista Pescetti operam Olimpia in Ebuda e libello Pauli Antonii Rolli creavit. Anno 1768 compositor Neapolitanus Ioannes Paisiello operam musicam in tribus actis Olimpia composuit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.