Nicolaus Dijkhoff

politicus From Wikipedia, the free encyclopedia

Nicolaus Dijkhoff

Nicolaus Dijkhoff, vulgo plene Klaas Henricus Dominicus Maria Dijkhoff (Soltau in oppido Saxoniae inferioris natus die 13 Ianuarii 1981) est politicus Nederlandiae.

Quick Facts
Nicolaus Dijkhoff
Res apud Vicidata repertae:
Thumb
Nicolaus Dijkhoff: imago
Nativitas: 13 Ianuarii 1981; Soltau
Patria: Regnum Nederlandense
Close

Patre milite, matre infirmiariae, Eindoviae educatus, Nicolaus Dijkhoff alumnus est universitatis Tilliburgensis ubi iuribus studuit docuitque atque gradum doctoris anno 2010 ascendit, dissertatione Law, War and Technology ("Ius, bellum, technologia") recepta.[1] Sodalis iam ab anno 1998 Factionis popularis pro libertate et democratia(nl), parlamento Nederlandico die 17 Iunii 2010 legatus est. Pro factione sua orator publicus successive de re evolutionis internationalis, de rebus Europaeis, de securitati interna fuit. A die 20 Martii 2015 secretarius civicus a securitate et iustitia factus est, primo ministro Marco Rutte. Ab 4 usque ad 26 Octobris 2017 minister a munitione fuit, Ioannina Hennis-Plasschaert ab hoc officio recedente. A die 25 Octobris eiusdem anni dux est factionis popularis pro libertate et democratia.

Notae

Nexus externi

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.