Historia naturalis (scientia)

From Wikipedia, the free encyclopedia

Historia naturalis (scientia)

Historia naturalis est investigatio scientifica plantarum vel animalium, rationibus studii plus ad observationes quam experimenta tendens, quae investigationes praecipue in periodicis scientificis editas comprehendit.[1] Inter scientias naturae historia naturalis est systematicum cuiuslibet categoriae rerum vel organismorum naturalium studium.[2] Exempli gratia geobiologia ingenium vere multidisciplinarium? habet, quod eruditos doctrinasque multarum scientiarum propriarum commiscet. Qui historiae naturali studet, naturalista vel historicus naturalis appellatur.

Thumb
Tabula historiae naturalis in Cyclopaedia vulgatae (1728)
Thumb
Georgius Ludovicus Leclerc, comes de Buffon

Historia

Historia naturalis cum Aristotele et aliis philosophis antiquis, qui diversitatem mundi naturalis investigaverunt, coepit. Doctrina historiae naturalis post antiquitatem classicam persistit, et eruditi Europaei saeculo quinto decimo viventes in Historiam Naturalem Plinii bene adsueti sunt. A tempore Graecorum antiquorum usque ad conatus Caroli Linnaei et aliorum naturalistarum saeculi duodevicensimi, praecipua historiae naturalis opinio erat scala naturae, conlocatio notionum, quae mineralia, vegetabilia, primigeniora animalia, et multipliciores formas vitae per gradus "perfectionis" auxerunt, nostrae speciei fastigium imponentes.

Liber De Materia Medica Dioscoridis antiquissimum et pretiosissimum historiae botanicae opus saepe habetur.[3] Graecum Aristotelis Operum Biologicorum chirographum, ConstantinopolisConstantinopoli medio saeculo nono descriptum et in Collegio Corporis Christi Oxoniae conservatum, probabiliter est veterrimum verborum chirographum, quae scientiam biologiae condiderunt.[4]

Societates

Vocabulum historia naturalis solum, vel aliquando una cum archaeologia, est nomen multarum societates historiae naturalis civitatis, regionis, et loci quae data de avibus (ornithologia), mammalibus (mammalogia), insectis (entomologia), fungis (mycologia), et plantis (botanice) conservant. Quibus etiam partes microscopiis utentes et geologiam tractantes sunt.

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.