Nanchinum
From Wikipedia, the free encyclopedia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Nanchinum[1] seu Nanquinum[2] (Sinice 南京 Nánjīng) est urbs Sinarum, antiquum caput regni Wu, caput omnis Sinarum regni inter annos 1368 et 1421 sub familia Ming. Recentius caput fuit rei publicae Sinarum ab 1927 usque in 1937 iterumque ab 1946 ad 1949. Multa saecula a peregrinis frequentatum est. Hodie urbs capitalis manet provinciae Jiangsu. Est Sericae omnis urbs duodecima quo ad numerum incolarum pertinet. Inter antiqua capita Sinensia quattuor enumeratur. Nomen hodiernum Nanjing, scilicet "aula regia australis", saeculo XV datum est quo tempore Pechinum loco Nanchini caput Sinarum regni factum erat. Nuncupationes priscae fuerunt Jiànyè 建業, Jiànkāng 建康, Jinling 金陵, quod nomen "collis aureus" sonat.
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Territorio, quod nunc ad Nanchinum pertinet, habitato iam ab aevo praehistorico, moenia antiqua urbis Jianye in parte orientali Nanchini hodierni videntur. Quae urbs olim frequentatissima caput fuit regni orientalis Wu ab anno 229 usque in 280 et regni orientalis Jin ab anno 317 cui succederunt regna meridiana Liu Song ab anno 420, Qi ab 479 usque in 502, denuo Chen ab 557 usque in 589. His annis, Serica inter regnum septentrionale regnumque meridianum divisa, Jianye vel Jiankang sub specie metropolis meridianae celeberrima fit, sed anno 589, regno Chen ab imperatore Wen domus Sui conditore debellata, Jiankang iussu victoris omnino deleta est. Poëta Li Bai de delapidatione medio saeculo VIII visa meditat:
Urbs saeculo IX restitui coepit sub nova forma, media urbe eo loco posita ubi hodie Nanchinum floret. Ab anno 937 usque in 976 sub novo nomine Jinling caput fuerit illius civitatis, domo regnatrice Tang meridiana, quae celeberrima erat inter quinque domos decemque regna ephemera saeculi X. Saeculis insequentibus, etiamsi urbs capitalis non iam esset, Nanchinum metropolis australis frequentatissimusque portus fluvialis emporiumque artis textilis manebat. Odoricus de Portu Naonis urbem anno circiter 1328 visitavit et breviter descripsit sub nomine "Chilenfo" (Jinling + fu i.e. "urbs"):
Denuo familia Ming imperante urbs Jinling ab anno 1368, Mongolis nuper e Serica expulsis, iussu Hongwu imperatoris caput regni omnis Sinarum facta est. Hoc aevo aedificata sunt moenia urbana 48 chiliometris longa palatiumque familiae imperantis Ming. Mausoleum filiale Ming in memoriam illius imperatoris ab eo ipso anno 1381 inceptum, anno 1405 perfectum est a filio natu quarto qui nomine Yongle regnaverit. Hic autem, qui antea nomine "principis Yan" Pechini in urbe aulam principalem tenuerat, gestionem regni omnis in hanc urbem sibi caram anno 1421 movit. Quo anno urbi usque eo Jinling appellatae nova nuncupatio "Nanchinum" vel Nanjing, scilicet "aula regia australis", data est. Ibi mansit classis thesaurarius Sinensis, praefecto Zheng He exploratore, cui anno fere 1424 titulus "defensoris Nanchini" ab Hongxi imperatore attributus est. Regis cuiusdam insulae Bornei, qui Sinas anno 1408 visitabat, Nanchini mortui, sepulcrum anno 1958 prope urbem inter silvas repertum his diebus frequentatur.
Imperio familiae Ming anno 1644 abrupto, Nanchini in urbe aula regni (vel successoris vel usurpatorii) Ming meridiani constituta est, principe Zhu Yousong. Iste profugus die 28 Maii 1645 captus est ab exercitu imperii Qing, duce principe Dodo, qui die 6 Iunii eiusdem anni deditionem urbis Nanchini accepit. Mox rebellator Coxinga (princeps Yanping), bello per provinciam Zhejiang prospere gesso, die 24 Augusti 1659 Nanchinum obsedit, sed post viginti fere dies abierunt.
Sub imperio Qing urbs Nanchinum sedes fuit ab anno 1647 viceregni Liangjiang, scilicet provinciarum Jiangxi et Jiangnan, "ad occidentem" et "ad meridiem Caerulei fluminis" (Jiangnan hodie in Jiangsu et Anhui dividitur). Caput autem fuit ab 1853 rei publicae repugnatricis Taiping a cuius sectatoribus 40 000 incolae Nanchini e populo Manchu orti (quos "diabolos" esse censebant) trucidati sunt. Nanchino autem ab exercitu imperii Qing anno 1864 conquisito homines fere 100 000, aut Taiping sectatores aut eadem dialecto loquentes, proeliis tumultibusque saevis necati sunt.
Res publica Sinarum primum die 1 Ianuarii 1912 Nanchini in urbe proclamata est, praeside breve temporis spatium Sun Yat-sen. Ille ibi mausoleo commemoratus est. Cui rei publicae ab anno 1927, praeside Chiang Kai-shek, urbs capitalis Nanchinum constituitur. Mense autem Decembri 1937 exercitus Iaponensis, aggressione Sinarum eo anno suscepta, Nanchinum obsedit et rapidius conquisivit, incolis circiter 350 000 tam mulieribus puerisque quam viris necatis. Ibi Wang Jingwei, regiminis Nanchinensis tributarii dux, provincias ab Iaponensibus obsessas dirigebat. His anno 1946 expulsis, res publica Sinarum paene tres annos urbem suam capitalem iterum occupabat bellumque civile eodem tempore gerebat. Exercitus liberationis popularis Nanchinum die 23 Aprilis 1949 cepit atque mox, belli victrix, urbem capitalem rei publicae popularis Sinarum non Nanchini sed Pechini constituit. Nanchinum caput provinciae Jiangsu factus est.
Ab aliis civitatibus et ab urbibus Sericis fere omnibus, Nanchinum per aëroplana attingitur quae ad aëroportum Lukou descendunt, a media urbe fere 36 chm meridiei versus distantem, anno 1997 constructum. Ab urbibus nonnullis Asiaticis, Europaeis, Americanis, Pacificis capitalibus atque ab aliis urbibus Asiae Orientalis maioribus, Nanchinum volatu directo itur. Peregrinatorum 19 milia milium anno 2015 per hunc aeroportum itinera fecerunt. Statio Nanchinensis meridiana traminibus normalibus 40 minutis, linea autem metropolitana crebrioribus traminibus 35 minutis ab aëroportu attingitur. Societas cursuale China Post rapidissimos cursus Sinenses omnes per aeroportum Nanchinensem dirigit.
Tramina ferriviaria a variis Sericae regionibus crebriter Nanchinum petunt viis ferreis principalibus quattuor, quae a Nanchino usque ad Tongling, ad Qidong, ad Siganum, etiam a Sciamhaevo ad Pechinum tendunt. Sunt etiam viae ferreae duae traminibus rapidioribus usitatae quarum una stationem Pechinensem meridionalem per Nanchinensem meridianam Sciamhaevum attingit, altera a Sciamhaevo per Nanchinum, Hefei, Wuhan, Chungkinam ad Chingtum currit.
Intra urbem atque in pagos suburbanos homines laophoria plura et subterranea ferrivia metropolitana utuntur, cuius tramina lineis decem, ferriviis ad 377 chm extendentibus, stationes 173 frequentant.
Urbi Nanchino clima est subtropicum humidum per enumerationem Köppen–Geiger, sub hippalo Asiae orientalis agens, in stationes quattuor divisum, aestatibus calidissimis humidisque, hiemibus frigidis et pluviosis, inter medium Iunium Iuliumque exeuntem mitioribus pluviis prunorum incidentibus quibus diebus fructus arboris Prunus mume producuntur; temperatura aëris media mense Ianuario 2.5° atque mense Iulio 28°, minima inter −0.7° et 21°, maxima inter 7° et 32°, sed minima extrema usque hodie nota −14.0° die 6 Ianuarii 1955, maxima extrema 40.7° 22 Augusti 1959; pluviis mense Decembri ad 29 mm tantum, mense Iulio 214 mm, anno toto non minus quam 1 091 elevatis; diebus pluviosis per annum totum fere 113 incidentibus; humiditate relativa inter mensuras 71% et 80% reperta, horis solis fulgentis mense Februario 120, mense Augusto 202, per annum totum 1 926 relatis.[5]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.