Monocotyledoneae[1] (a Graeco, μόνος 'unicus' et κοτυληδών 'cavum, cotyledon') sunt unus ex duobus maioribus plantarum florentium gregibus usitate agnotis, quorum alius est Dicotyledones. Plantulis inter monocotyledones usitate est singulus cotyledon (folium seminis), contra binos cotyledones plerumque inter dicotyledones. Monocotyledones in variis gradibus taxinomicis variisque nominibus conlocati sunt (vide infra). APG III systema cladum Anglice monocots appellatum agnoscit, sed gradum taxinomicum ei non adsignat.
- Alismatales
- Asparagales
- Dioscoreales
- Liliales
- Pandanales
- Petrosaviales
- Dasypogonaceae (sine sede)
- Arecales
- Commelinales
- Poales
- Zingiberales
Apud IUCN sunt 59 300 species monocotyledonum.[2] Maxima huius gregis familia (interque omnes plantas florentes) numero specierum sunt Orchidaceae, quibus sunt plus quam 20 000 species.[3] In agricultura, maior biomassae pars ex monocotyledonibus procedit.[4] Gramineae verae, familiae Poacearum, sunt familia huius gregis maximi momenti oeconomici; inter quas frumenta (oryza, triticum, maizum, etc.), gramineae pascuae, saccharum, et bambusae. Verae gramineae factae sunt pollinatione venti magnopere peculiares. Gramineae flores gignunt multo minores, in inflorescentiis aspectabilissimis dispositis. Aliae monocotyledonum familiae magni momenti oeconomici sunt Arecaceae, Musaceae (bananae), Zingiberaceae, et Amaryllidaceae (inter quas holera Allium cepa et Allium sativum, omnibus locis praesentes).
Multae genera plantarum ob flores petitae etiam ad gregem monocotyledonum pertinent, insigniter Amaryllis, Canna, Hyacinthoides, Iris, Lilium, Muscari, Narcissus, Orchidaceae, Tulipa.
Nomen et proprietates
Nomen monocotyledonum deducitur ex facto quod translaticio huius gregis singulo est unus cotyledon (folium embryonicum) in seminibus; translaticio autem dicotyledoni usitate sunt bini cotyledones. Ex iudicio diagnostico, numerus cotyledonum est proprietas nec semper utilis nec omnino fidelis. Nihilominus, monocotyledones sunt grex distinctus.[5] Una ex eorum clarissimis proprietatibus est quod flos monocotyledonis est trimerosus, quoque flore partes ternas habente, exempli gratia, petala terna, sena, vel novena. Multis monocotyledonibus etiam sunt folia venis parallelis praedita.
Morphologia, contra dicotyledones (late definitos)
Discrepantiae usitate perscriptae inter monocotyledones et dicotyledones videntur infra.[5]
Proprietas | In monocotyledonibus | In dicotyledonibus |
---|---|---|
Numerus partium quisque floris | ternis (flores sunt trimerosi) | quaternis vel quinis (tetramerosi vel pentamerosi) |
Numerus sulcorum vel foramina in polline | singulum | terna |
Numerus cotyledonum (foliorum in semine) | singulus | bini |
Compositio fasciculorum vascularium in caule | sparsi | in circuli concentrici |
Radices | adventitiosae | ex radicula crescunt |
Compostio maiorum venarum foliorum | parallelae | reticulatae |
Paene omnes monocotyledonum petiolis in eorum foliis carent.
Nonnullae harum discrepantiarum extra monocotyledones inveniuntur. Exempli gratia, flores trimerosi et pollen monosulcatum etiam in Magnoliidis inveniuntur.[5] Radices adventitiosae etiam in Nymphaeaceis et nonnullis Piperaceis inveniuntur.[5] Similiter, parallelae foliorum venae, tantum una ex his proprietatibus, non est universa inter monocotyledones. Monocotyledones quibus sunt reticulatae venae foliorum in variis monocotyledonum familiis inveniuntur; exempli gratia, Trillium, Smilax, et Pogonia (orchis), et Dioscoreales.[5] Nihilominus, hic index proprietatum est communiter valida discrepantiarum copia, praecipue cum monocotyledones et eudicotyledones distinguantur, potius plantae florentes non monocotyledones generatim distinctae.[5]
cladus Monocotyledones :
|
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Praesens phylogenia et compositio monocotyledonum.[6] |
Notae
Bibliographia
Nexus externi
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.