From Wikipedia, the free encyclopedia
Mitra (Graece μίτρα) est vitta vel tiara in capite gesta, vel cingulum circa medium corpus gestum. Vocabulum varias significationes per tempora habuit.
In lingua Graeca antiqua μίτρα primo zonam vel cingulum circa medium corpus a militibus, luctatoribus, puellisque gestum significabat; deinde significare coepit infulam vel vittam circa caput ab athletis victoribus, feminis, virorumque Persicorum gestam.[1]
Romani vocabulo eo a Graecis mutato mitram appellabant tiaram in Asia a viris, Roma autem solum a mulieribus et viris effeminatis gestam.[2] Exempli gratia, Cicero sic Publium Clodium Pulchrum reprehendit: "P. Clodius a crocota, a mitra, a muliebribus soleis purpureisque fasceolis, a strophio, a psalterio, a flagitio, a stupro est factus repente popularis."[3]
Mitra in Christianismo est tegmen capitis et insigne proprium episcoporum Ecclesiae Occidentalis. Constat e duabus textilis rigidi partibus in forma scutorum invertorum quae coniunctae sunt ut quasi diadema fiant, a quo duae infulae infimbriatae a tergo penduntur. Mitra a petaso Phrygiano crevisse habetur, et non ante saeculum decimum adhibita esse videtur. In multis ecclesiis Protestantibus, mitra desueta est (nempe munus ipsum episcopi abolitum est in ecclesiis quae Reformationem Calvini secutae sunt) sed a fine saeculi undevicensimi usus mitrae fere restitutus est, praesertim in communione Anglicana.
Antiquitus iuxta morem tria genera mitrae geri solebant:
Haec discrimina tamen iam raro servantur.
Ritus Romanus episcopalis mitrae imponendae antiquus sollemnisque, per tempora immutatus reiteratur a compluribus saeculis usque ad tempora nostra. Attamen idem ritus a Concilio Vaticano II reformatus est, inde simplicior, minus magnificus atque ab originalibus signis depauperatus? hodie invenitur. Nihilominus huius gravitudinem ac auctoritatem servat, et ad eam intelligendam ritum antiquum explanare oportet.
Inter impositionem mitrae in sollemni Missa Pontificali pontifex, dum mitram super caput novelli pontificis imponit, dicit:
Imponimus, Domine, capiti huius antistitis et agonistæ Tui galeam munitionis et salutis, quatenus decorata facie, et armato capite, cornibus utriusque Testamenti terribilis appareat adversariis veritatis; et, Te ei largiente gratiam, impugnator eorum robustus exsistat, qui Moysi famuli Tui faciem ex Tui sermonis consortio decoratam, lucidissimis Tuæ claritatis ac veritatis cornibus insigniisti: et capiti Aaron Pontificis tui tiaram imponi iussisti. Per Christum Dominum nostrum.
Mitra, baculo atque anulo receptis, novellus pontifex super solium antea ab altero pontifice occupatum sedet, et schola cantorum "Te Deum" concinit solemniter, quasi gratiarum actionem ad Deum pro consacratione novi pastoris Ecclesiae Suae Sanctae.
Inde processio ab omnibus praelatis incipitur. In qua novellus pontifex, extremo situ tento, benedictionem ad omnes praesentes elargitur signum crucis in aere describendo dextera manu in forma consueta. Ea benedictio secum indulgentiam plenariam adfert in forma Ecclesia consueta concessam.
Compluribus innovationibus ritus antiquus modificatus est, ex omnibus prima innovatio est mutatio formulae mitram impositionis:
Accipe mitram, et clarescat in te splendor sanctitatis, ut, cum apparuerit princeps pastorum, immarcescibilem gloriæ coronam percipere merearis.
Praeterea multae aliae mutationes factae sunt, usque nunc vere pauper ritus idem superest.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.