Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Mediaș (Theodisce: Mediasch ; Hungarice: Medgyes) est urbs circiter 47.200 incolarum (anno 2011) in Transsilvania, quae ad circulum Cibinii pertinet. Ad urbem etiam vicus Ighișu Nou pertinet.
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Mediaș saeculo 13 a colonis Germanicis - "Saxonibus Transsilvaniae" conditum est. Anno 1267 primo in actis descriptum est. Nominis origo forsitan vox per medias via est, quod urbs media in Transsilvania sita est. Primi coloni sub iurisdictione nobilium Hungarorum fuerunt. Saepe exercitibus diversis - Turcis praecipue - oppugnata et expgnata est. Ad annum 1918 Mediaș ad Imperium Austro-Hungaricum pertinuit, deinde ad Romaniam. Germani post secundum bellum mundanum et praecipue post finem dictaturae communistarum patriam reliquerunt: Anno 1930 hic 15.505 incolae vixerunt, inter eos 5.974 Germani vixerunt, anno 2011 non plus quam 700.
Anno 2011 hic 47.204 homines habitabant, inter eos 36.222 Dacoromani, 4.548 Hungari, et 1.910 Zingari atque 700 Germani[1].
Vicimedia Communia plura habent quae ad Mediaș spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.