From Wikipedia, the free encyclopedia
Marcus Furius Camillus (446–365 a.C.n.) fuit miles et vir publicus Romanus. Censuram tenuit, triumphum quater deportavit, quinquiens dictator fuit.
Familia
Anno 403 a.C.n. censor electus est et anno 401 primo tribunus militum consulari potestate fuit. Collegae eius tum Lucius Valerius L.f. Potitus, Manius Aemilius Mam.f. Mamercinus, Gnaeus Cornelius P.f. Cossus, Kaeso Fabius M.f. Ambustus atque Lucius Iulius L.f. Iullus fuerunt. Tum Faliscos vicit. Cum autem impetum in Falerios faceret, magister Faliscus, ferens in castra Camilli filios nobilium, tradere urbem conatus est. Camillus effecit ut filii rursum Falerios magistrum flagellaverint, et Falisci a benevolentia sua ita moti sunt ut ei se dederint.[1].
Anno 398 iterum tribunus militum electus contra Capenam milites duxit et magnam praedam cepit[2].
Anno 397 primo interrex electus[3], postquam tribuni militum eius anni propter controversias a magistratu se abdicare coacti sunt[4].
Anno sequente primum dictator factus est, Publius Cornelius P.f. Maluginensis eius magister equitum erat. Hoc anno Romani Furio duce Veios, quos decem annos obsesserant, expugnabant[5]. Fuerat nimirum querimonia vera contra eum, nimirum eius superbiam, et triumphum Romam in quadrigarum curru candidatarum[6].
Anno 394 a.C.n. tribunus militum III erat, collegae Lucius Furius L.f. Medullinus, Gaius Aemilius Ti.f. Mamercinus, Lucius Valerius L.f. Poplicola, Spurius Postumius Albinus Regillensis, Publius Cornelius Scipio fuerunt. Tum Furius iterum Faliscos vicit. Senatui persuasit, ut legatio Delphos mitteretur, quae Apollini aurum e praeda Veiorum donum daret[7].
Anno 391 Camillus iterum interrex factus est[8]. Eodem anno distribuendi praedas captas e Veiis iniuste accusato Camillus in exsilium ad Ardeam sua sponte se pulsit. Ad multam damnatus est[9].
Anno 390 autem Romani in Capitolino a Gallis anno 390 a.C.n. obsessi eum ex exsilio revocatum dictatorem fecerunt, et ille Gallos pervicit. Romanis, animis exitio urbis defectis, ne Romam ad Veios deseruerint dehortatus est, atqui eis ad urbem denuo condendum persuasit. Propter hoc, cum appellatione conditor secundus Romae honoratus est. Posthac feliciter contra Aequos, Volscos, Etruscos pugnavit, et iterum anno 367 Gallos repulsit[10].
Et anno 389 Furius interrex atque dictator fuit. Tum Volscos vicit, triumphans in urbem rediit[11].
Anno 386 tribunus militum IV erat atque cum eo Servius Cornelius P.f. Maluginensis, Quintus Servilius Q.f. Fidenas, Lucius Quinctius L.f. Cincinnatus Capitolinus, Lucius Horatius Pulvillus, Publius Valerius L.f. Potitus Poplicola. Furius tum cum Valerio collega in Satricum profectus est, ut Antiates et Hernicos vinceret[12].
Anno 384 tribunus militum quintum electus est. Collegae eo anno erant: Servius Cornelius P.f. Maluginensis, Publius Valerius L.f. Potitus Poplicola, Servius Sulpicius Rufus, Gaius Papirius Crassus, Titus Quinctius T.f. Cincinnatus Capitolinus. Tum Marcus Manlius T.f. Capitolinus, qui Capitolium a Gallis servaverat et qui anno 385 a.C.n., quod regnum appetisset, ad mortem damnatus erat, supplicio affectus est[13].
Anno 381 a.C.n. denique tribunus VI, collegae Aulus Postumius Albinus Regillensis, Lucius Postumius Albinus Regillensis, Lucius Furius Sp.f. Medullinus, Lucius Lucretius Flavus Tricipitinus, Marcus Fabius K.f. Ambustus erant. Camillo eo anno bellum in Volscos et Tusculum mandatum est, quod feliciter gessit[14].
Anno 368 Furius a senatu dictator IV nominatus est, ut Gaium Licinium Stolonem arceret, qui consulatum pro ordine plebeio postularet. Furius mox a dictatura se abdicavit[15].
Anno 367 ultimum dictator erat et Gallos apud Anionem flumen pervicit. Triumphator IV in urbem revertebat[16].
Anno 365 a.C.n. Furius pestilentia confectus mortuus est.[17]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.