Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Lynceus Samius (Graece Λυγκεὺς ὁ Σάμιος), saeculo IV a.C.n. natus in insula Samo Graeciae, fuit frater Duridis, discipulus Theophrasti et scriptor comoediarum, epistularum, anecdotorum in lingua Graeca. Epistulae ad Posidippum, Hippolochum, Apollodorum, Diagoram referuntur.[1] In epistulis atque in commentatione De obsonio de cibo conviviisque saepe disseruit. Lynceus interdum in Deipnosophistis Athenaei, semel a Plutarcho, semel ab Harpocratione citatur; aliis auctoribus omnino ignotus est. Hippolochus autem, qui et ille discipulus Theophrasti fuit, Lynceo epistulam misit quae Convivium nuncupatur. Lynceus inter auctores Comoediae Novae numeratur, sed unum fragmentum tantum e comoedia Centauro servatur (Athenaeus, Deipnosophistae 131f) et in collectanea comicorum Atheniensium divulgari solet.
Fragmenta Lyncei Andreas Dalby anno 2000 primum collegit.[2]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.