Athenaeus[1] (Graece: Ἀθήναιος), scriptor Graecus, natus est Naucrati in Aegypto ante annum 200. Vita eius haud bene nota est. Opus notissimum, dialogus Deipnosophistae (Δειπνοσοφισταί Latine fere 'professores cenarum') inscriptus, praebet pauca quae de vita eius nunc frusta habemus. Hoc in dialogo, multae personae, celebrantes Romae festos dies quondam Parilia vocatos, permultas res disserunt: luxurias, victus, nexus amatorum, musicam, facetias, philologiam Graecam, sed praesertim illi quibus Athenaeus scripsit Deipnosophistae disserunt cibum, vinum, convivia. Nisi hoc Athenaei opus superesset, multa magni pretii cognita de temporibus antiquis amissa essent, et multi scriptores, quorum unus est Archestratus, ignoti essent. Liber tertius decimus multa utilia ad quaestiones amatorias praebet.
Opera
- Deipnosophistae
- vide et Deipnosophistarum epitome
- De fabula ''Thratta'' Archippi (opus deperditum)[2]
- Historia regum Syriae (opus deperditum)[3]
Notae
Bibliographia
Nexus externi
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.